ARHIVSKI VJESNIK 7-8. (ZAGREB, 1964-1965.)

Strana - 237

décréta et libertates Regni postulat sibi remitti bona et sic tandem Maiestas Caesarea suo tempore ratione iniuriarum illatarum ageret secum proposuit. Ego vero nihil respondi aliud nisi quod a Maiestate Caesarea domino nostro clementissimo et per consequens Camera Suae Maiestatis nullam informati­onem superinde haberem, et ideo, ante tempus, in causam intromittere me non possem. Deliberatum est, quod quia Maiestas Caesarea in consilio semel atque iterum domino locumtenenti et caeteris consiliariis viva voce strictissime com­mississet, ut causam hane susciperent et reuiderent. Ideo ipsi eras septima ho­ra causam reuidere et discutere, in eaque deliberare vellent. Interim ego quo­que aut a Maiestate Caesarea aut a Dominationibus Vestris informationem capere et paratus ad respondendum hora statuta comparare in iuditio debe­rem. Quid igitur facto sit opus, rogo prospiciant, meque inforrhare tempestiue velint. Si enim paria eius actionis et postulationis petierimus vel aliter quali­tercunque contra earn procedere instituerimus, verendum ne penes décréta et libertates Regni, prout in alia causa Sarkewzyana secuta est, saltern contra hanc dotalistam . et filiolam quam in gremio importauerat, succumbat fiscus. Si vero bona sive iusta ratione, ulterius retinebuntur, ne in dispendium ani­mae tarn meae, quam aliorum (quod absit) vertatur. Igitur inter ista duo ma­la, quid domini mei velint, eligant, et me quam primum informent rogo. Haec volui dominis meis submisse significare. Saluis tarnen eorundem sanioribus consiliis. Actum Posonii, ultima iulii, anno 1567. Neoregestrata acta, sv. 632, br. 38. Požun, 1567. VIII 1. Prijepis pisma u kojem vijećnici Ugarske komore podnose kralju Mak­similijanu svoje mišljenje o razlozima za odgađanje susjedgradsko-stubičke parnice. Sacratissimae Caesar, domine clementissime. Ad dementem commissionem Sacrae Maiestatis Vestrae Caesareae de accurata consultatione suseipienda in negotio causae Zomzeduariensis, num videlicet ilia differi debeat et an iure differi possit, cum illam Sacra Maiestas Vestra Caesarea domino locumtenenti revidendam commiserit, licet antea quo­que opinionem nostram submissam, de sententia Cristophori Kubiny et direc­toris Sacrae Maiestatis Vestrae Caesareae ea de re humillime significauerimus, nimirum quod causa ipsa differi debeat ad futuram Dietam, eo quod personae noxiae citatae non fuerint. Cum tarnen hue ventum sit, ut causa reuidenda suseipiatur, quaeratque Maiestas Vestra Caesarea a nobis an differenda sit, et num iure differri possit ac quaenam utilitas ex dilatione speranda sit. Nos conuenientes dictum Kubiny, votis communicatis, ita demisse opinionem nos­tram circa praemisa pro informatione Maiestati Vestrae Caesareae significare voluimus : Ac in primis, quod ad dilationem causae praefatae attinet, cum ex pro­positione dominae relictae a Teuffenpach coram iudieibus facta, cuius exem­plum Maiestati Vestrae Caesareae submisse exhibemus, appareat, ipsam nihil aliud quam sui in integrum restitutionem petere, in aliis vero causae partibus 237

Next

/
Oldalképek
Tartalom