ARHIVSKI VJESNIK 7-8. (ZAGREB, 1964-1965.)
Strana - 226
sciret etiam idem testis, quod cum ipse tamquam vicebanus cum spectabili ac magnifico quondam domino Petro Erdewdy, alias bano dicti Regni Sclauoniae etc., Zagrabiae in generali regnicolarum eiusdem Regni Sclauoniae congregatione interfuisset, audiuisset, quod dictus dominus Tahy praefatum quondam dominum banum, viso Stephano Wamos in platea Zagrabiensi, plurimum rogasset, ut eundem Stephanum Wamos captiuare fecisset, dominusque idem banus inclinatus petitioni dicti domini Tahy, prenotatum Stephanum Wamos per vicecomitem comitatus Zagrabiensis captiuari fecisset. Quo capto postea memoratus dominus Tahy ipsum Stephanum Wamos a quondam domino bano in manus suas rogasset, qui quidem dominus banus praetactum Stephanum Wamos manibus dicti domini Tahy captiuum dedisset. Et deinde post aliquot tempus, idem quondam dominus banus pro eiusdem Stephani Wamos eliberatione apud dominum Tahy laborasset et sic eliberatus ex ipsa captiuitate fuisset. De occupatione autem domorum in Zomzedwara habitarum idem testis se per omnia eodem modo scire affirmasset, quemadmodum testis immediate praecedens videlicet Joannes Petthrychewych. Hoc addendo, quod domina relicta quondam Andreae Hennyngh praescriptas domos in dicta Zomzedwara eidem domino Tahy usque iuris reuisionem concessisset. E conuerso, praenotatus etiam dominus Tahy domosque in praescripto castello Also Zthobycza eidem dominae relictae similiter usque iuris reuisionem habitandas dedisset et concessisset. Item prudentes et circumspecti Petrus Thozthecz juratus, Mathias Litteratus notarius et Petrus Fortuna ciues ciuitatis Varasdiensis iurati et examinati, unanimiter fassi fuissent se in praemissis omnibus nichil scire. Item egregius Cristophorus Praschyoczy juratus et examinatus, fassus fuisset se audiuisse, quod quamplures coloni pertinentiarum arcis Zomzedwara et castelli Also Zthobycza propter metum dicti Francisci Tahy in alias partes discessissent; audivisset etiam idem testis, quod praedictus dominus Tahy iamfatum Stephanum vicecastellanum capite obtruncari fecisset. Id tarnen, si iure vel alio modo occidi fecisset, non intellexisset. Hoc etiam idem testis ab egregio domino Joanne Zomor personalis praesentiae in iudiciis locumtenente Suae Maiestatis intellexisset, quod idem dominus Tahy nobilem Joannem Zabo captiuari fecisset, captumque in praesentiam eiusdem personalis praesentiae adduxisset in dicto castello Also Zthobycza. Deinde audiuisset etiam dictumque Stephanum Wamos per sepefatum dominum Tahy captiuatum fuisse; de cuius eliberatione nihil intellexisset. Item egregius Christopherus Sysynachky de Sysyncz, iuratus et examinatus, fassus fuisset se in praemissis nichil scire. Item egregius Michael Konzky, iuratus et examinatus, fassus fuisset se scire, quod quamplures coloni praescriptarum arcis Zomzedwara et castelli Also Zthwbycza propter tirranidem dicti domini Francisci Tahy bona illorum et res amittere et sic in aliorum dominorum bona aufugere coacti fuissent. Quorum quidem colonorum propulsorum res mobiles pro se ademisset; domos vero et sessiones illorum et vineas servitoribus suis aliisque hominibus distribuisset. Audiuisset hoc etiam idem testis, quod iamfatus dominus Franciscus Tahy praenotatum Stephanum alias vicecastellanum capite plecti fecisset. Licet bis ex illius parte judicium fuisset administratum, sed tamen nunquam fuisset in sententia capitali condemnatus. Certo etiam sciret, Joannem Zabo, seruitorem dominae relictae quondam Andreae Hennyngh, per praefatum Pe226