ARHIVSKI VJESNIK 7-8. (ZAGREB, 1964-1965.)

Strana - 201

Donja Stubica, 1565. VIII 6. Prijepis isprave bana Petra Erdödyja kojom se Ursula Meknyczer i njena porodica obavezuju da će na zahtjev Franje Tahyja otpustiti iz svoje službe Jeronima Gerecija, Franju Puhakocija, Matiju Zazocija, Matiju potkaštelana i Andriju Horvata. Nos Petrus Erdewdy de Monyorokerek, comes perpetuus Montis Claudii ac regnorum Dalmatiae, Croatiae et Sclavoniae banus. Memoriae commendamus per praesentes litteras nostras quibus expedit universis. Quod generosae do­minae Ursula Meknyczer relicta et Cunegunda egregii Mathie Kerecheny con­sors ac Martha puella, filiae egregii condam Andreae Hennyngh aliter Thef­fenpach dicti de Zomzedwar coram nobis personaliter constitutae; idem etiam domina Ursula relicta, assumptis in se oneribus et quibuslibet grauaminibus generosarum Annae consortis egregii Michaelis Konzky et Sophiae puellae, filiarum suarum ex antefato quondam Andrea Hennyngh susceptarum, necnon praefatorum Mathiae Kerecheny et Michaelis Konzky generorum suorum, ma­tura imprimis intra se deliberatione praehabita, sponte et libère confessae sunt et retulerunt in hunc modum, quod ipsae dominae et puellae postulati­onibus magnifici domini Francisci Tahy, agazonum regalium magistri ac con­siliari Sacrae Romanorum Caesareae et Regiae Maiestatis, obtemperare cupi­entes, praesertim ob praesentem et futuram utiliorem et perfectiorem concordiam, tempore praesentis intromissionis praefatum dominum Francis­cum Tahy, dominamque consortem, filiosque et filias suos in castrum Zom­zedwara et castellum Also Zthwbycza in comitatu Zagrabiensi habita, ex certisque et rationabilibus de causis nobiles et agiles Hieronimum Gereczy, Franciscum Pwhakoczy, Mathiam Zazoczy, Joannem Zabo, Mathiam vicecas­tellanum et Andream Horwath priores officiales 1 et seruitores earundem do­minarum et puellarum, generorumque praefatae dominae Ursulae, in porti­onibus eorundem in castro Zomzedwara et castello Also Zthwbycza in officiolatibus vel quibusvis seruitiis eorundem antea constitutos et habitos, de caetero penes se in dictis castro et castello intertenere nollent, prout ad ea se firmiter et inviolabiliter obseruanda, assumptis in se praefata domina Ursula oneribus et grauaminibus quorum supra, fide, honore et humanitate suis mediantibus compromittere voluissent, prout se ipsas compromisissent coram nobis, harum nostrarum vigore et testimonio litterarum mediante. Datum in castello Also Zthwbycza, feria secunda proxima ante festum beati Laurentii martyris, anno domini millesimo quingentesimo sexagesimo quinto. 1 Navedeni službenici su odigrali istaknutu ulogu u izbacivanju Tahyja s vlaste­linstva i pripremanju bitke 3. VII 1565. Arhiv obitelji Oršić, sv. 44, br. 2. 34. Zagreb, 1565. VIII 9. Koncept isprave Zagrebačkog kaptola o protestu koji je uložio zastupnik bana Petra Erdödyja Juraj Mihanović protiv porodice Hennyngh zbog držanja u Susjedgradu banske zastave i tri topa oteta u bitci 3. VII 1565.

Next

/
Oldalképek
Tartalom