ARHIVSKI VJESNIK 7-8. (ZAGREB, 1964-1965.)
Strana - 198
inhibitorias. Quas nos eidem communi iusticia suadente et lege regni requirente dandas duximus et concedendas. Datum ut supra. 1 28. veljače. 2 29. studeni. 3 Stattenberg, Tahyjev utvrđeni grad i vlastelinstvo u Štajerskoj. 4 25. srpnja. Kaptolski arhiv u Zagrebu, Protocollum capituli Zagrabiensis br. 2, str. 106. 31. Zagreb, 1565. VIII 5. Koncept obveznice Franje Tahyja kojom se pred Zagrebačkim kaptolom obavezao na uvjete koje je za povratak na vlastelinstvo odredio ban Petar Erdödy. 1565. die dominico in festo Beatissimae Virginis Mariae de Niue, magnificus dominus Franciscus de Thah, agazonum regalium magister ac consiliarius Sacrae Caesareae Maiestatis, coram nobis personaliter constitutus, oneribus et quibuslibet grauaminibus generosae dominae Helene Zrini consortis ac filiorum et filiarum suorum in se ipsum per omnia assumptis et leuatis, sponte et libère ministerio vivae vocis suae, dixit et confessus est in hunc modum. Quod quia generosa domina Ursula Meknyczer relicta condam Andreae Hennyngh aliter Thephempak de Zomzedwara, ittem generöse Kunegunda Mathiae Kerecheny et Anna Michaelis Konzky egregiorum consortes et Martha puella, filie dicti condam Andreae Hennyngh, eundem dominum Franciscum Thahy unacum domina consorte ac liberis eorundem, ex voluntate spectabilis ac magnifici domini Petri Erdewdy et medio etiam egregii Stephani Bradach de Ladomercz, in illam directam et aequalem dimidietatem castri Zomzedwar et castelli Also Zthobycza in comitatu Zagrabiensi existentium ac cunctarum eorundem pertinentiarum, quam scilicet dimidietatem idem dominus Franciscus Thahy a spectabili et magnifico domino comité Andrea de Bathor videlicet iudicis curiae Regiae Maiestatis etc. emisset, intromitterent, eapropter idem dominus Franciscus Thahy, oneribus sub praemissis, ad hoc se et dietam dominam consortem ac liberos sups obligasset, quod ipse ac domina consors et liberi aut officiales et subditi ac homines eorundem domini Francisci ac dominae consortis et liberorum suorum usque festum sancti Martini proxime venturum nullam vim aut fraudem ad excludendas praefatas dominam Ursulam Meknyczer filiasque et generös eiusdem seu officiales et homines ipsarum machinabuntur. Interim autem eadem domina Ursula cum filiabus et generis, necnon seruitoribus, familiaribusque suis, ex permissione dicti domini bani, apud Sacram Cesaream Maiestatem queret gratiam. Prouentus autem de universis pertinentiis dictorum castri et castelli prouenientes inter sese cum eadem domina relicta et suis filiabus et generis aequaliter diuident et partientur, prout fuit temporibus dicti domini Andreae Bathor; hoc tarnen adiecto, quod si usque dictum festum Beati Martini episcopi proxime venturum inter ipsum Franciscum Thahy ac dominam consortem et liberos seu seruitores et officiales eorundem ac dietam dominam relictam, filiasque et generös, familiaresque et officiales suos alique iniuriae aut offensiones orte et 198