ARHIVSKI VJESNIK 7-8. (ZAGREB, 1964-1965.)
Strana - 171
» corporali ipsius juramento retulit in hunc modum. Qualiter ipse feria secunda proxima ante festum ad vincula beati Petri apostoli proxime preterita, que fuit ultima dies dicti mensis julii similiter proxime praeteriti, unacum praefato Michaele Konzky, ad dictum castrum Zomzedwar in comitatu Zagrabiensi existens habitum peruenisset ac ibidem ante portam eiusdem castri per mediam fere horam stetisset. Ac tandem idem testimonium nostrum in castrum portarius ipsius domini Francisci Thahy intromisisset, excluso et prohibito praefato Michaele Konzky, qui similiter cum eodem nostro testimonio ingredi volebat. Ibidemque idem testimonium nostrum praefato domino Francisco Thahy personaliter reperto praetactas litteras dictae quondam Sacratissimae Caesareae et Regiae Majestatis exhibuisset et praesentasset. Quas, dum idem dominus Franciscus Thahy acceptas perlegisset, ad continentiam earundem nil ultra respondisset, quam quod ipse fuisset et esset obedientissimus, perpetuus atque humillimus servitor dictae quondam Sacratissimae et Regiae Maiestatis subiungendo, quod arx et omnia quae haberet essent Suae Sacratissimae Majestatis et quod omnibus his per se vel per proprium hominem suum praefatae Sacratissimae Caesareae et Regiae Maiestatis relationem esset facturus. Et sic nos huiusmodi nostrae executionis seriem, simulcum responsione dicti domini Francisci Thahy, Vestrae Sacrae Maiestati, ut fuerat expedienda, suo modo fideliter rescripsimus, praetactis aliis litteris dictae quondam Sacratissimae Caesareae et Regiae Maiestatis praeceptoriis simulcum praesentibus exhibendis restitutis. Datum tertio die diei executionis praenotatae, anno domini millesimo quingentesimo sexagesimo quarto suprascripto. 1 Kralj Ferdinand je umro 25. VII 1564. Kaptolski arhiv u Zagrebu, Acta loci credibilis, series II, br. 1174. 16. Beč, 1564. XI 10. Kralj Maksimilijan naređuje Franji Tahyju da prestane uznemiravati Ur$ulu Meknyczer u uživanju susjedgradsko-stubičkih posjeda. Maximilianus Secundus, Dei gratia eleetus Romanorum Imperator, semper Augustus, ac Germaniae, Hungariae, Bohemiae etc. rex, archidux Austriae, dux Burgundiae etc., fideli nostro magnifico Francisco Tahy, agazonum nostrorum magistro et consiliario nostro, salutem et gratiam. Expositum est maiestati nostrae in persona generosae dominae Ursulae Meknyczer, relictae olim egregii Andreae Thewffenpach, graui cum querela, qualiter tu generös suos presertim fidelem nostrum egregium Michaelem Konczky ac alios etiam nobiles, qui filias eiusdem dominae exponentis in uxores vellent ducere, in arcem Zomzedwara et castellum Alsoztobycza immittere prorsus nolles in preiudicium et damnum dictae dominae exponentis valde magnum. 1 Supplicans Maiestati nostrae eadem domina exponens humilime, ut ipsi circa premissa de oportuno remedio benigne providere dignaremur. Cuius supplicatione clementer exaudita, ut maturius quam in hoc casu facto opus esset, decernere posse ..} hoc negocium, una cum tuis ad dictae dominae exponentis supplicationes responsis et allegacionibus, a fidèles nostros dominum 171