ARHIVSKI VJESNIK 7-8. (ZAGREB, 1964-1965.)
Strana - 140
metas castri et castelli cuiuis extraneo succidere vel autem porcos in syluas glandiferas et alias fructiferas imittendi habeat aliquam autoritatem. CASU VERO, si contra praemissam Ordinationen! aliqua partium contraire vellet, extunc liberum sit parti praemissam ordinationem obseruanti contra tales extraneos inuasores syluarum ad assecurationem tantum unius partis iuxta décréta regni procedere. ITEM, si aliqua partium praescriptarum in communibus syluis et nemoribus intra metas castri et castelli praescriptorum nouas extirpaturas pro seipsa facere voluerit, id quidem liberum sit, praemonita tamen alia parte ita videlicet, quod si partes concordauerint et communibus colonis extirpaturam ipsam pro utraque parte diuidendam facere voluerint bene quidem, alioquin pars extirpaturam facere volens, iuxta deliberationem proborum jurisperitorum, parti alteri in facie eiusdem syluae vel nemorum, tantum quantum pro se extirpare voluerit, terrae veprosae vel syluae aequiualentis pro parte ipsa sequestrave possidende ostendat et relinquat, et sic aequivalentem portionem syluae vel nemorum pro se extirpare valeat atque possit. ITEM, uniuersos prouentus a colonis partium usque ad praesentem diem diuisionis prouenientes et prouenire debentes partes utraeque per officiales suos exigere et in duas veras et iustas partes pro seipsis diuidere faciant. De caetero vero, qui prouentus a colonis partium prouenire deberent, singula pars a colonis suis huiusmodi prouentus debitos et solitos pro seipsa exigere et in usum suum conuertere habebit autoritatem et potestatem. ITEM, ut partes utraeque universas segetes autumnales communiter inseminatas, comunibus colonis et laboribus expurgare et dum maturae fuerint similiter demeti et per manipulos in duas veras et justas partes inter se aequaliter diuidere debeant. Arhiv obitelji Sermage, ad fasc. I, br. 35, litt. LL. 5. Popis gornice susjedgradsko-stubičkog vlastelinstva 1574. (Dio porodice Hennyngh) VERA DIMIDIETAS PERTINENTIARUM JURIS MONTANI CASTELLI ALSOZTWBYCZA MÖNS KAPELSCHYAK Georgius Kowach cub. 3 Gregorius Rybaryeh . cub. 3 Urbanus idem cub. 3 Blasius Jemrihanych cub. 1 Stephanus idem cub. 2 Georgius Kowach cub. 2 Ambrosius Tysslarych cub. 2 desertum Thomas Zodecz cub. 2 Benedictus Prymerdych cub. 3 Michael Kwrelya cub. V2 Jacobus idem a noua plantatura . . p. 4 Andreas Swassich cub. 2 140