ARHIVSKI VJESNIK 4-5. (ZAGREB, 1962.)
Strana - 178
est, nec rationanti, cum talis dolo, et culpa ejusdem productus nulliunde comprobetur ,in maleficium imputari potest, ad quern resarciendum, si rationanti eundem deffectum in usum suum conversum exstitisse evictum fuerit, semet pronum esse déclarât. Quod concernit autem falcidiam faris ob incensionem evenientem rationans reponit, idem far occasione onerationis haud incensum fuisse, verum per supervenientes gravissimos aestus calores incendi debuisse, qui casus fati indesperati considerationem merito subire debet. Tandem mirari debet rationans, qualiter difficultans dominus ratione deputatualis competentiae minime cum difficultate convenientis ex manifesto invidiae studio reflexionem facere pergat, et quodamodo ipsam gratiam venerabilis Capituli de qua idem difficultans dominus multa jam participa vit per minus convenientem suam aemulationem in crisim conjicere, et confuscare non exhorescat, cum non difficultans dominus, verum gratiosa ',et larga venerabilis Capituli raanuis deputatum rationanti extradandum resolverit. Si proinde difficultans dominus multo melius a caeteris officialibus venerabilis Capituli respectu laborum suorum dotatus relate ad rectificationem deputatus sui ejactatae reliquorum officialium competentiae cönformiter faciendam relationem venerabili Capitulo praestiterit, hoc ipsum rationans semet facturum appromittit. Ad 33-um Lignorum orgias N-o 12 in navium ascensu, descensu, et rémora a naucleris ,et hominibus naves trahentibus pro coctione ciborum, et exsiccatione- vestium suarum, praeterea occasione onerationis a boariis dominalibus consumptas esse ratio sana dictât, imo si rationans consumptioni lignorum non invigilaret, major quantitas absumeretur. Ad 34- Hos materialium effectus in reparationes navium conversos, concernens reparatio in navibus visibilis demons trare potest. Ad 35-um Ratio conservations, ut pro navibus in locis periculosis constitutis novi funes emantur, svadet, quare rationans contra ejusmodi lesivas expressiones domini difficultantis, cujus officio revisio duntaxat rationum, et expositio reflexionum absque omnibus punctionibus incumbit, solemniter protestatur diserte exponendo, semet canis jam capilis obsitum similibus innanibus punctionibus haud salutandum esse. Quod concernit autem funes attritos hos nemini, cum in diversis minutis nécessitatibus usus eorundem habeatur, resi-" gnatos, verum actu in navibus existere residuos autem in reali 24 1/2 N-o in rationibus ultimi transportus ex rubrica remanentiae reassumptos haberi asserit rationans. Ad 36-um Quaestione circa vas 12 urnarum vini furto sublatum ab inclyto Officio Directoratus, et Officio Fiscalatus determinative jam superata existente repplicat rationans. Sed magno cum dolore, et gravlssima honesti animi sui exacerbatione relate ad exprobrationem in praesenti difficultate inique sibi appictam, quod is videlicet jam in Croatia memoratam vini quantitatem furto sufferendam praedisposuerit, et commissum furtum effectu mancipandum opera sua juverit, respondere debet rationans, expositionem hanc honorem suum ipsa vita, et omnibus suis facultatibus chariorem tangere, et praestituere, ad quern salvandum nulli opere parcet. Ettenim poenale est, dictamine legum patriae nostrae hominem furti reum denominare, et realitatem hujus comprobare non posse, idcirco ad delendam maculam honori suo inique inustam relate ad hanc difficultatem furti reatum rationanti .exprobrantem legalem contra dominum difficultantem viam ingrediendi facultatem sibi dari petit rationans.