ARHIVSKI VJESNIK 4-5. (ZAGREB, 1962.)
Strana - 170
Toties quoties injunctum jam eidem est, ut similes expensas juxta receptum systema ita xïeducat, ut videatur quando ubi, et pro quibus recte necessitatibus expensas fecerit. Haec alioquin ex diario seu protocollo ejus in postrema quoque censura iterum iterumque praescripto patere debebunt. Negligens, et dispositionibus dominii temere sese opponens ejusdem actio pro poena habeat, non acceptatam 19 fl 45 x V. V. erogationem. 20- O Ad probandum hoc quod sub positione 33 et 34 kormanyos 2 et hajossones etiam 2 a 27-a martii, usque 28-am aprilis dangubas accipere debuerint, producat Provisoratus Modossiensis testimonium, cui notum esse debet, qua die advenerint ad Banatum naves dominales, qua die onerari inceperint, et qua die rursus postquam frugibus oneratae sunt ex Banatu discesserint. Plenipotentiatam cum navibus agendi, et sine scitu et influxu Officiolatus. Modossiensis, et Sisciensis qüaeque libuerit erogandi facultatem altum dominium rationistae necdum dedit, nec ullae adsunt causae cur darida esset haec facultas, cum pleraeque positiones vel in exiguo hoc ratiocinio partim suspectae sint, partim erroneae, Ita si nuda positio 33 juxta ipsam arbitrariam praenotationem rationistae ad erogatum posita rectius calculetur duo navarchi a 27-a martii usque 28- am aprilis habebunt pro accipiendis dangubiš singillative 33 dies ambo simul 66 dies dietim 45 x computando (quod aeque adhuc scripta Officii Directoratus assignatione probandum est) obvehient utrique 49 fl. 30 x. Rationista autem erogat 92 fl ergo male et indebite 42 fl 30 x V. V. Praeterea rationista oblitus est, quod vi contractus cujus simplicem copiam pro documento 6 1/2 acclusit, jam 22-a aprilis navim Sancti Ladislai quaestori Ludovico Pavek erga censum tradiderit, qui et ipsos kormanyos solvere, et omens reliquas expensas vi puncti 2-di obligatur supportare ergo hoc respectu pro 1 kormanyos dangubas ad 6 dies calculare non potest, et hoc titulo illicite ero gatos 4 f 30 x V. V. etiam resolvere debebit. Par ratio et error currit sub positione 34 propter alios duos hajossones uti illos nominare amat rationista messaios — hi quoqua a praeexposito 27-a martii termino usque 28-am aprilis habet singillative dies 33 — ambo simul dies 66 pro quavis die 37 Va x V. V. calculando obtinere deberent 41 fl 15 x V. V. erogati sunt illis 77 fl 30 x ergo illicite 36 fl 15 x V. V. sed et hie propter excensuatam, et 22-a aprilis resignatam navim 2 messaia cessarunt esse, ergo pro 6 diebus dangubae nec utrique solutae sunt, adeoque hoc quoque loco 3 fl 45 x pro uno messaia male erogati sunt. Cum igitur dangubae non pro omnibus usque 28-am aprilis calculari possint, modo praeexposito si testimonium provisoratus pro dilucidatione harum confusionum dn arbitrariis expositionibus rationistae latentium summopere necessarium procuratum non fuerit, erroresque calculi verificati fuerint praetendit exaetoratus 87 fl cassaè dominali bonificari. 21- mo Positie-nis 35-ae sub qua extraneis pro purgatione navium 24 fl solvit. 22- do Item 36--tae sub qua pro demissione unius saltem navis nempe Sancti Stephani quae frugibus onerata Siscium tendebat, dati sunt extranets 10 fl — licet priori transportu ambae naves venerabilis Capituli oneratae ex eodem loco eamdemque distantiam dimissae sunt, teste positione 36 soluti sunt saltem 6 fl ita obcaecare quadamtenus ihtendit omnes rationista, et agit, erogatque omnia ut animo ejus diversis partium studiis incidit, et placet. Porro. 23- tio Positione 37-ma sex naucleris usque Zemlinum solvuntur 48 fl — quos cum influxu Officiolatus Modossiensis assumere oportuit, super hac et 2 positi— 170 —