ARHIVSKI VJESNIK 1. (ZAGREB, 1958.)

Strana - 382

obstantis, prefatosque iobagiones ipsorum eisdem statuere comittendo insinu­ando ibidem eisdem, vt siue ipsi octauis in predictis coram nobis compareant, siue non, nos ad partis comparentis instanciam id faciemus in premissis, quod iuri videbitur expediri. Et post hec huiusmodi inquisitionis, euocationis et insinuacionis seriem cum nonimibus euocatorum octauas ad easdem nobis amicabiliter rescribatis. Datum Bude in testo beate Elizabethe vidue, anno domini millesimo qua­dringentesimo septuagesimo. Nos igitur amicabilibus peticionibus vestris annuentes vna cum Georgio Ablanza de Wrbanowcz, homine vestro predicto, nostrum hominem discretum videlicet virum Georgium, presbiterum chori diete ecclesie nostre prebendarium, ad premissa fideliter peragenda nostro pro testimonio fidedignum duximus destinandum. Tandem ydem exinde ad nos reuersi nobis concorditer retulerunt eo modo, quomodo ipsi feria quarta proxima ante festum beati Thome apostoli proxime preteritum simul procedentes ab omnibus illarum partium hominibus a quibus decuisset et licuisset palam et oculte de premissis diligenter inquirentes, omnia premissa ac premissorum singula sic et taliter facta atque perpetrata fore resciuissent, prout eidem uestre magnificencie dicta et exposita extitissent et quemadmodum tenor literatum vestrarum per omnia contineret predictarum. Factaque huiusmodi inquisitione, prefatus homo vester ipso nostro testi­monio presente eodem inquisitionis die memoratum Ladislaum Herkfy de Za­yezda et Gaspar, filium eiusdem, per Iohannem, filium Ambrosy jobagionem ipsorum in possessione eorundem Domkowcz vocata commorantem, contra annotatos exponentes ad predictas octauas festi epiphariarum domini nunc affuturas in curiam regiam vestram scilicet palatinalem in presenciam euocasset racionem de premissis reddituros eficacem litis pendentis, si qua foret inter ipsos non obstantis; prefatos iobagiones eorundem eisdem statuere commTttendo insinuando ibidem eisdem, vt siue ipsi octauis in eisdem coram vobis compareant et dictos iobagiones eorum statuant, siue non, vos ad partis comparentis id facietis in premissis, quod iuri videbitis expediri. Datum sexto die diei inquisitionis, euocationis et insinuationis predictarum, anno domini supradicto. A tergo: Domino palatino. Pro iudice ac iuratis et ceteris ciuibus ciuitatis Warosdiensis contra Ladislaum Herkfy de Zayezda et Gaspar, filium eiusdem, ad octauas festi epiphaniarum domini nunc venturas de anno 1470. Druga ruka: Super violentia in foenili penes Sabnik ciuitatis patrata. Prijašnja ruka: Inquisitionis, euocationis et insinuationis. Numero 107. A GV, I, R. a., fase. XV., nr. 199. Vel. 290X200. Papir neäto požutio inače uščuvan s tek nekoliko rupica. Vrpca uska od perga­mene s lijeve strane po visini preko teksta pričvršćena dugoljastim pečatom na pozadini. 10 1473. 8. XI. Budim. Stjepan de Bathor, kraljevski dvorski sudac, osuđuje zbog ogluhe plemiće od Za­jezde, Zobočine, kao i braću Kersar, zagrebačkoga biskupa Osvalda, te Mihajla od Morače u parnici s gradom Varaždinom. — 382 —

Next

/
Oldalképek
Tartalom