ARHIVSKI VJESNIK 1. (ZAGREB, 1958.)

Strana - 378

contradictorie inhibicionis assignari postularet per contradictores prenotatos coram nobis Quo audito prefatus Hermanus, filius Lorandi de Gereben, pro se perso­naliter, pro dicto autem Andrea, filio suo, idem Hermanus, pro predictis vero Nicolao et Andrea, filys Nicolai, Georgio et Iohanne, filys alterius Nicolai, nec non alterys Iohanne et Gregorio, filys Anthony de dicti Gereben, Andreas, filius Iohannis de Petrosouch, cum palatinalibus ac nostris nec non capituli Zagrabiensis Uteris procuratoriis, nostram ac dictorum prelatorum et baronum nostrorum exurgentes in presenciam et ipsos iudicem et ciues in ipsorum re­ambulacione metali in singulis locis demonstracionis eorum metas contra ipsorum in causam atractorum prohibiciones, prout id in Uteris vestris ex inde relatorys contineretur, in altum cumulari fecisse refferentes et eisdem super hoc per nos et prefatos prelatos et barones nostros ex parte ipsorum iudicis et ciuium iudicium preberi postulantes; responderunt ex aduerso, quod tempore premisarum possessionarii reambulacionis et erectionis metarum iam nominate ciuitatis Warasdiensis pro predictis iudice et ciuibus fiendae pro eo in personis dictorum nobilium de Gereben contradictio facta fuisset prenotata, quia ydem iudex et ciues per huiusmodi ipsorum reambulacionem et metarum erectionem possessiones dictorum nobilium de Gereben Zamlachya, Zentnedele, Goyanch et Lasan vocatas cum earum pertinencys ac vno predio ad Castrum eorum Gereben predictum pertinente occupare et in ipsas metas per ipsos reambulatas et erectas includere ad dictamque ciuitatem War as ­diensem applicare et an(nectere) voluissent. Ipsi autem nobiles de Gereben super predictis possessionibus eorum efficacia haberent literalia instrumenta in termino vlteriori ipsis dando exhibenda. Vnde nos vna cum dictis prelatis et bar(onibus) nostris hys perceptis prefatas metas predictos iudicem et ciues contra dictorum in causam atractorum, vt prefertur, inhibicionem erectas singulas videlicet earum cum singulis iudicys singularum marcarum per ipsos iudicem et (ciues) persolvendarum deponi debere decernentes iudicandi commi­seramus eomodo, vt prefati nobiles de Gereben prescripta eorum vniuersa li­teralia instrumenta, si que in facto dictarum eorum pošsessionum haberent confecta, in octauas festi beati Michaelis archangeli tune venturas nostre maiestatis personali in presencia, vbi tunc deo duce intra ambitum huius regni nostri Hungarie constituemur, exhibere. Idemque iudex et ciues pres­cripta iudicia soluere tenerentur. Ad quas quidem octauas festi beati Michaelis archangeli prefati Iohannes et Georgius, fily Anthony de Gereben, per Iacobum literatum de Breztouch, legitimum procuratorem dictorum iudicis iuratorum et ceterorum ciuium Varasdiensium in personis eorundem congruis diebus ipsarum octauarum coram nobis expectati, eandem nostram personalem in presentiam non véné­rant neque miserant se mediantibus alys Uteris nostris iudicialibus ex inde confectis in iudicys agrauari permitendo, postulans prefatus procurator dic­torum iudicis, iuratorum et ceterorum ciuium eisdem ex parte predictorum Iohannis et .Georgy per nos in (premissis) iuris equitatem elargiri. Et quia ydem Iohannes et Georgius, absque quorum similiters) presen­cialitate prescripti aly in causam atracti dictam instrumentalem exhibicionem facere non posse indicabant, ad premissa euoeari debebant; pro eo fide­litati uestre firmiter precipiendo mandamus, quatenus vestrum mitatis hom(inem) pro testimonio fidedignum, quo présente Georgius vel Petrus, aut Paulus, fily Scopcza de Myrkouch, siue Andreas, filius Endre de Enden­kouch(!), alys absentibus, homo noster, prefatos Iohannem et Georgium, filios Anthony, prescripta literalia eorum instrumenta exhibituros ac de iudicys duodecim marcarum iudici et parti aduerse satisfacturos contra anno­tates iudicem iuratos ac ceteros ciues Warasdiênses ad octauas festi epipha­— 378 —

Next

/
Oldalképek
Tartalom