Dénesi Tamás - Dejcsics Konrád (szerk.): Collectanea Sancti Martini - A Pannonhalmi Főapátság Gyűjteményeinek Értesítője 2. (Pannonhalma, 2014)

III. Forrásközlések

A MEDGYESI SOMOGYI CSALÁD KÖZÉPKORI OKLEVELEI 285 silvas vero Awas, Segesthegrew, Monyoros et Kormand ac piscinam penes dictam silvam Kormand a parte orientali eiusdem sive habitam intra metas possessionis Debrek et Kysfalwd existentes iidem Stephanus, Colomanus et Benedictus Hwzar eorundemque heredes universi semper equaliter et unanimiter uti et possidere debeant et teneantur, ita videlicet, quod nullus ipsorum preter voluntatem et scitum alterius in prescriptis silvis ligno eripiam dare valeat atque possit, hoc tamen declarato, quod prefatus Stephanus Hwzar molendinum novum propriis suis sumptibus et expensis ad tres rotas preparare et edificare teneatur, hoc denique non pretermisso, quod proventus molendini ipsorum in fluvio Rannya vocato decurrentis perpetuis semper temporibus inter ipsos Stpehanum, Colomanum et Benedictum Hwzar, necnon dominas Agnetem matrem ipsorum et Ele­nam consortem dicti Iohannis Kowachy eorundemque heredes universos equaliter dividatur, hoc etiam specificato, quod molendinum ipsum singulis ebdomadis, singulis scilicet sabbatis diebus post occasum solis singulis diebus dominicis similiter occasum solis plebanis in dicta possessione Debrek constitutis iidem Stephanus, Colomanus, Benedictus Hwzar ac domine Agnes et Elena ipsorumque heredes universi decurrere facere debeant et teneantur, ita tamen, quod quilibet plebanus in dicta Debrek constitutus in qualibet feria secunda pro defunctis unam missam pro salute animarum dictorum Stephani, Colomani, Benedicti Hwzar et suorum heredum (?) decessorum celebrare teneatur, ad que omnia premissa firmiter observando partes prescripte se personalibus presentiam (?) astando spontanee obligarunt voluntate coram nobis. In cuius rei memoriam firmitatemque perpetuam presentes litteras nostras privilegiales pendentis et autentici sigilli nostri munimine roboratas eisdem Stephano, Colomano et Benedicto Hwzar uberiorem eorundem ad cautelam duximus concedenas communi iustitia suadente. Datum feria quarta proxima post festum inventionis sancte Crucis, anno Domini millesimo quingentesimo duodecimo. 34. Székesfehérvár, 1512. szeptember 25. – A székesfehérvári keresztes konvent jelentése arról, hogy Pátrói Zakal Antal és Ewssy-i Márton keresztes áldozópap Debreki Hwzar István gyermekeit, Istvánt, Kálmánt, Benedeket, Veronikát, Helénát és Miklósfalvi Máté fiát, Istvánt bevezették a Somogy megyében fekvő Debrek, Kisfalud, Felsőlak, Alsólak és Porog nevű birtokaikba. Eredeti: PFL, Somogyi lt, 1/d. (DF 257435). Hártya (360×420 mm). Humanista kurzív írás. A hártya egy helyen lyukas. Az oklevél hátoldalán régi jelzetek és feliratok: Super possessionibus Lak et aliis in Simigiensi comitatu. Ex nova donatione ad Debrek et ad Lak item Porogh et predium Kysffalwd. Nova donatio et statutio ad Debrek Feolsewlak Alsolak et Porogh. Függőpecsét zöld-fehér-kék sodraton. Conventus cruciferorum ordinis sancti Iohannis Hierosolimitani domus hospitali ecclesie beati regis Stephani de Alba omnibus christifidelibus presentibus pariter et futuris presentium notitiam habituris salutem in omnium salutis largitore. Ad universorum notitiam harum serie volumus pervenire, quod nos litteras serenissimi principis et domini domini Wladislai Dei gratia regis Hungarie et Bohemie etc. domini nostri gloriosissimi introductorias et statutorias nobis directas summa cum reverentia recepimus in hec verba:

Next

/
Oldalképek
Tartalom