Dénesi Tamás - Dejcsics Konrád (szerk.): Collectanea Sancti Martini - A Pannonhalmi Főapátság Gyűjteményeinek Értesítője 2. (Pannonhalma, 2014)

III. Forrásközlések

A MEDGYESI SOMOGYI CSALÁD KÖZÉPKORI OKLEVELEI 267 quadragesimo nono, Romanorum vigesimo sexto, Bohemie sedecimo, imperatorii vero tertio. 19. Buda, 1476. május 4. – Mátyás király Hásságyi János leányai, Judit és Katalin számára a Fejér megyei Vál és Vereb, a Pest megyei Tárnok és a Pilis megyei Horhi birtokokra vo­natkozó, bemutatott öt oklevél tartalmát megerősíti. Eredeti: PFL, Somogyi lt, 1/d. (DF 257427). Hártya (760×520 mm). Gótikus kurzív írás. Az első sor díszített longior írásmóddal. Függőpecsét vörös-zöld sodraton (Mátyás király bírói pecsétje – KUMOROVITZ [1932], 7–8). Nos Mathias Dei gratia rex Hungarie, Bohemie etc. memorie commendamus te nore presentium significantes, quibus expedit, universis, quod nobis in octavis festi bea­ti Georgii martyris unacum regni nostri nobilibus pro faciendo moderativo iudicio causantibus in sede nostra iudiciaria sedentibus fidelis noster egregius magister Stephanus de Hashagh, prothonotarius fidelis nostri magnifici comitis Stephani de Bathor iudicis curie nostre, nomine et in persona generose domine Iudyth filie, condam Iohannis de Som consortis videlicet cum procuratoriis et nobilis puelle Katherine filie suarum ex eadem domina Iudyth procreate cum revisionalibus litteris eiusdem iudicis curie nostre iuxta continentiam litterarum nostrarum citatoriarum ipsam citationem hic Bude quin quagesimo die octavarum predictarum coram nobis facie ad faciem factam fore denotantium in figura iuditii personalis presentie nostre comparendo contra Martinum litteratum de Edeles proposuit eo modo, quomodo quedam littere serenissimi principis condam domini Sigismundi similiter regis Hungarie ac capituli ecclesie Albensis factum possessionum Wal et Wereb in Albensi ac Tharnok in Pesthiensi, necnon Horhy in Pilisensi comitatibus existentium, consequenterque portionum possessionariarum earundem domine Iudyth et Katherine filie eiusdem in eisdem possessionibus habitarum tangentes ipsasque legitime concernentes erga eundem Martinum litteratum haberentur, quas ab eodem eedem domina et puella rehabere vellent lege regni nostri requirente. Quo audito prefatus Martinus de Edeles personaliter, ut premittitur, eandem nostram personalem exurgendo in presentiam respondit exadverso, quod hoc verum foret, ut prescripte littere dicti condam domini Sigismundi regis ac capituli ecclesie Albensis factum dictarum possessionum tangentes easdemque dominam et puellam Katherinam filiam suam concernentes erga ipsum habeantur, non tamen ipse easdem eisdem in specie, eoquod eedem sibi per honorabilem magistrum Ladislaum de dicta Som fratrem videlicet dicti condam Iohannis rectorem utputa hospitalis ecclesie beate Elizabeth vidue intra muros civitatis Quinqueecclesiensis fundate ad prosequendas causas eiusdem forent tradite et assignate, sed bene paria earundem in transsumpto litterarum nostrarum eisdem dare promtus36 esset et paratus, et mox ibidem quinque litteras, tres dicti domini Sigismundi regis in papiro patenter, duas videlicet dupplic[i] suo sigillo et tertiam sigillo magistri capelle consignatas, et duas dicti capituli ecclesie Albensis privilegialiter in pendenti communitas nobis presentavit, quarum prime ipsius Sigismundi regis tenor is est: [...] Zsigmond király 1420. augusztus 8 -án kelt oklevelének átírása, lásd 12. sz. 36 promtus] recte promptus

Next

/
Oldalképek
Tartalom