Dénesi Tamás - Dejcsics Konrád (szerk.): Collectanea Sancti Martini - A Pannonhalmi Főapátság Gyűjteményeinek Értesítője 2. (Pannonhalma, 2014)

III. Forrásközlések

A MEDGYESI SOMOGYI CSALÁD KÖZÉPKORI OKLEVELEI 261 edificare et promtuare teneretur,29 tributa eorum montium, vinorum scilicet nonarum et alias utilitates suorum iobagionum in dicta Wal commorantium quelibet partium sibimet recipiendi haberet facultatem, nonas autem vinorum ab hominibus extraneis in territorio dicte possessionis Wal vineas habentibus communiter recipiendas inter se dividere tene­rentur. Voluerunt etiam partes prescripte, ut quia duas tunellas vini ecclesiis Beate Virginis de civitate Budensi et Sancti Spiritus de superioribus Calidis Aquis Budensibus singulis annis solvere essent obligati, ideo ipsis duas tunellas vini tempore vindemii equaliter, sic videlicet, quod una earundem partium unam et altera aliam tunellas solvere tenerentur. Ad que se partes prescripte spontanea earum obligarunt voluntate coram nobis harum nostrarum vigore et testimonio litterarum mediante. Quas sigillo nostro maiori, quo ut rex Hungarie utimur, fecimus consignari. Datum Bude feria secunda proxima post festum beati Georgii martyris, anno Domini millesimo quadringentesimo vigesimo primo, regnorum nostrorum anno Hungarie etc. tricesimo quinto, romanorum vero undecimo. 14. Buda, 1421. június 7. – Zsigmond király parancslevele a székesfehérvári káptalanhoz, hogy küldjék ki küldöttüket, akinek jelenlétében a királyi emberek egyike Gywlai Mihály fia, István fia Mihályt és nővérét, Dorottyát bevezeti a Fejér megyei Vál és Vereb birtokok fele részébe. Átírása a székesfehérvári káptalan 1421. június 25-én kelt oklevelében (lásd 15. sz.). Re­geszta: ZsO VIII. 641. Sigismundus Dei gratia romanorum rex semper augustus ac Hungarie, Bohemie, Dal matie, Croatie etc. rex fidelibus suis, capitulo ecclesie Albensi salutem et gratiam. Dicitur nobis in personis Michaelis filii Stephani, filii Michaelis de Gywla ac nobilis domine Dorothea vocate, filie eiusdem Michaelis, sororis utputa prefati Michaelis filii Stephani, consortis Thome de Somy, quomodo ipsi in dominium medietatis quarundam possessionum Wal et Wereb in comitatu Albensi existentium ipsos iure hereditario concernentium legittime vellent introire. Super quo fidelitati vestre firmiter precipimus et mandamus, quatenus vestrum mittatis hominem pro testimonio fidedignum, quo presente Iohannes filius Anthonii, vel alter Iohannes filius alterius Iohannis, aut Gallus filius Iohannis sin Iacobus sine Ladislaus filius Iohannis de Pethend neve Iohannes filii Georgii de Barachka sin Blasius filius Benedicti de Kuldo vel Sebastianus filius Beke de eadem aliis absentibus homo noster ad facies medietatis dictarum possessionum vicinis et commetaneis ipsarum universis inibi legitime convocatis et presentibus accedendo introducat prefatos Michaelem et dominam Dorothea in dominium earundem, statuatque easdem ipsis cum omnibus utilitatibus et pertinentiis iure eisdem incumbentibus perpetuo possidendas, si non fuerit contradictum. Contradictores vero, si qui fuerint, evocet ipsos contra prefatos Michaelem et dominam Dorotheam nostram in presentiam ad terminum competentem rationum contradictorum eorum reddituros et post hec ipsarum introductionis et statutionis seriem cum nominibus contradictorum et evocatorum, si qui fuerint, terminoque assignato nobis fideliter rescribatis. Datum Bude sabato proximo ante festum beati Barnabe apostoli, anno Domini millesimo quadringentesimo vigesimo primo. 29 teneretur] tenerentur alakról a sorban javítva

Next

/
Oldalképek
Tartalom