S. Szabó József: A ceglédi református iskola története 1545 - 1936 (Cegléd, 1936)
Okmánytár I - XII.
173 Nemo Schola exire, vel eam intrare per viam illegitimam aut suspectam pertentato, alias poena 25 denar punitor. Lex quarta. Studiosi seu singulatim, seu turmatim spectabundi, confabulandi gratia ante Scholae limina ne subsistunto et oppidanis susquedeque euntibus occasionem scandali sinistre de ordine nostro judicandi vel et malo suspicandi ne subministranto, sed nec intra Scholam garritum confluunto, hinc enim saepe conspirationes, conjurationes, lites etcet. oriri solent, secus facturus primo admonetor, etcet. Lex quinta. Modestam gravitatem quilibet teneto, a. a. pueriles lusus, praecipue in Schola serio caveto, ne pueris illis deterior aliquis habeatur et videatur, lusum vero egressi remotum ab hominum oculis locum ad ludendum singuli quaerunto, ibique non telo, luctatione, bombardis, chartis, sed alio honesti lusus genere ludunto, secus facturus in gravem animadversionem incurrito. Lex sexta. Munda Scholae loca nemo vomitu, excrementis aut sentinis quibus libet defoedato, aliisque rictu, screatu, nauseam creato, secus facturus praecedenti legi subesto. Lex septima. Nemo fumo tobachi abutitor, si autem aliquis putat inservire conservandae sanitati, sibi quaerat locum secretum alias, fumigans deprehensus toties — quoties provocator. De Exitu Studiosorum. Studiosus alio quocunque migrare volens, legibus hujus Scholae ad ultimum usque vale subesto conformemque iis vitam vivito, a. a. templum, funera, lectiones, cantationes pariter cum aliis frequentato, a frequentibus in oppidum excursionibus et compotationibus serio abstineto, secus facturus literis commendatiis careto. Lex tertia.