Zakar Péter: „Egyedül Kossuth szava parancsolt…” Katolikus papok feljegyzései az 1848/49-es szabadságharc eseményeiről - Dél-Alföldi évszázadok 16. (Szeged, 2001)
LITTERAE MEMORIALES IOANNIS HÁM. ANNO 1850
quidem conscius sum, quod seu in Regem, seu in pátriám vei cogitatione peccaverim: sed coram Te, si non in hoc, in aliis peccator sum, juste me plectis; — peccatis meis haec confusio, et humiliatio debebatur; — ideo hanc animo contrito et humiliato suscipio; — omnia, quae disponis, aut permittis, tuae Justitiae et Bonitatis sunt documenta: „justus es Domine! — et rectum judicium": — et mihi bonum, quia humiliasti me; et ideo tibi gratias ago; etiam dum ex justitia punis, misericors esse non desinis. — Ego in hac calamitate, dum tuam pronus adoro justitiam, extollo etiam, laudo, et magnifico tuam misericordiam; — clamavi ad Te et exaudisti me: — rogavi Te pro gratia cuncta patienter perferendi, et hanc mihi non denegasti; — nam, licet a natura nimis sensitivus sim, omnia tamen haec adversa, sine ulla animi perturbatione toleravi: sit nomen tuum in Saecula benedictum! — Tribue porro quoque mihi tuam sanctam gratiam, qua adjutus, tuam semper valeam adimplere voluntatem; — concede benignus, si mihi adhuc vitám donaveris, ut aliquid adhuc in glóriám tui Nominis, et salutem animarum possim operari. — Hanc Commemorationem feci mense Febr. Anno 1850. I. H. m. p. Epus Szathmár. 210 210 Hanc Commemorationem feci mense Februarii Anno 1850. Ioannes Hám manu propria Episcopus Szathmariensis.