Zakar Péter: „Egyedül Kossuth szava parancsolt…” Katolikus papok feljegyzései az 1848/49-es szabadságharc eseményeiről - Dél-Alföldi évszázadok 16. (Szeged, 2001)

LITTERAE MEMORIALES IOANNIS HÁM. ANNO 1850

suspicatus. — De hominibus bene semper ponere, non facile sinistri aliquid suspicari consuevi; — ast ex iis, quae postea evenerunt, combinationem faciendo, et hic ffaudem latuisse, opinari debeo; — tardiusque adverti, Dominum Lonovics cum Jekelfalussy et Horváth b. nominatis Epis, 111 itemque cum titularibus Epis m Fogarassy et Bezerédy privátam fovere consociationem et consultationem: me proin solitarium esse, nec cum ullo fiducialiter loqui, aut consultare posse. D 113 Fogarassy circa l 3 " 1 Novembris cum hoc recursu abivit via navali primum Posonium, inde Olomuczium — interea per Comissionem A.Epus Agr. 114 Lonovics, Epi 115 Jekelfalussy, Horváth et ego evocati sumus ad conferentias, in quibus 1° sat moderate propositum et determinatum, ut Lonovics et ego Olomuczium Recursum per eos probatum ad Suam Majestatem personaliter perferamus; quod licet ex parte ingratum, onorosumque erat, eo tamen ex motivo, quod preces oretenus homagiali cum pietate et humilitate proponendi, et sentimentis meis adversum Recursum supprimendi praebeatur occasio, libenter acceptavimus; ast Bartholomaeus Szemere exminister acriter in Epos 116 invectus, et quod suo non satisfaciant Officio, deberent enim, ut is dicebat, per Dioeceses excurrere et populos ad Patriotica Officia potenter exstimulare: — Cuius dicta cum Dno 117 Lonovics refutavimus sufficienter, ast Dnus 118 Horváth surrexit, et Sua obsequia obtulit in sensu Szemereiano; et cum jam res aliquantum sopita videbatur, D. 119 Jekelfalussy vocem levavit, et in sensu Szemereiano perinde locutus, se ad serviendum promptum obtulit. — Super quo stupebam et indignabar. — Altéra die agendum erat, ut propositum suum non exequenter meis consiliis et argumentis etiam D. 120 Lonovics suffragebatur. An vere? vei ad Speciem? — non praesumo definire. — Satis patuerunt svasionibus. — Iter Olomuczense ingressi non sumus. — D. 121 Lonovics infirmitatem praetextuando, iter differebat: — Posonium D° 122 Fogarassy scripsit, ut nos ibi adexspectet. Ille interim, has Litteras non percipiendo, Olomuczium abivit. — Delata sibi provincia sic functus est, ut redux securos nos reddiderit, quod Recursus, quamvis praevie, quam Regi exhiberetur, reseratus, et perlectus, approbationem non maeruerit, tamen ad illius informationem, et adjunctorum expositionem, sine displicentia fuerit acceptatus (nicht ungnádig genommen). Dies agebam in Claustro Servitarum, tamquam Captivus, amaritudinibus et anxietatibus plenissimos, — cum ea tamen spe, quod exercitus Caesareus (ut post nuncium Serenissimi Archi-Ducis Francisci sperare poteram) proxime adventurus, et malis finem impositurus sit. 111 benigne nominatis Episcopis 112 Episcopis 1.3 Dominus 1.4 Archi-Episcopus Agriensis 115 Episcopi 116 Episcopos 117 Dominó 118 Dominus 119 Dominus 120 Dominus 121 Dominus 122 Dominó

Next

/
Oldalképek
Tartalom