Zakar Péter: „Egyedül Kossuth szava parancsolt…” Katolikus papok feljegyzései az 1848/49-es szabadságharc eseményeiről - Dél-Alföldi évszázadok 16. (Szeged, 2001)
LITTERAE MEMORIALES IOANNIS HÁM. ANNO 1850
mutationi locum non esse nec cunctandum, sed pro hora 11-a ad Archi-Ducem Palatinum accedendum esse, qui praedicta hora, praevie de adventu D. V ae63 informatus, audientiam daturus est. — Post discessum Dni 64 Consiliarii in meis angoribus, quasi praesagus futurorum exclamavi: „Domine! elevans allisisti me". „Fiat voluntas tua". Hora 11-a, ut praestitutum erat, sisti[!] 65 me apud Ser. 66 Palatinum, qui me benigne excepit, eoque me solabatur, erigebatque, quod ad hanc mei in Primatem denominationem Oeniponti, ubi tunc Aula Caesareo-Regia residebat, magnum factum fuerit gaudium. — Qualiter haec denominatio evenerit, mihi genuine non constat; namque de me nec sermo unquam habitus est; — tardius ab aliquibus intellexi, me per ministerium ad inviationem Oeniponto acceptam, fuisse praesentatum. — In hac denominatione jactum est fundamentum mearum tribulationum, anxietatum, infortuniorum et miseriarum. — Nam quod mihi metum angoremque incussit, id in aliquibus invidiam excitavit, quae varias produxit machinationes. Gratulationes — licet invitus — et in animo tristis, acceptare debui; ad nihil tamen me immisi; et provocatus respondere solebam: si Dei voluntas fuerit, ut Strigonium veniam, tunc, dum canonice omnia fuerint facta, agenda agam. In Comitiis omnia sic tractabantur, ut boni sperari vix aliquid potuerit, mali metui plurimum debuerit. — Religio cumprimis Catholica omni ex parte impetiebatur; et persecutioni subjicienda videbatur: — Quod animum meum non poterat non affligere, ac in metum, maeroremque non conjicere. — Status Clericalis omnis auctoritas, et respectus eviluit. Circa finem Julii una Deputatio Regnicolaris Oenipontum ordináta est, quae Suam Majestatem Pestinum evocet, eo utique scopo, ut omnia, quae voluerint, licet iniqua, Regiisque Juribus adversa, vei saltem praejudiciosa facile extorquere valeant. — In hac deputatione, quamvis numerosa, unicus Ecclesiasticus accepit locum: isque fűit benigne nominatus Primas, in deputatione nec dignitati, nec receptae consuetudini competente modo habitus; nam vei munus Oratoris contra, ac semper usu veniebat, ei denegatum, et Vice-Praesidi Tabulae Statuum Dominó Almássy delatum. Ego Pestino movi die 30 a Julii, et navali via 31 a Viennam pertigi. — 2 a Augusti in Consortio Deputatorum Vienna viam continuavi, et Oenipontum 6 a Augusti horis vespertinis perveni. — Sequenti die, seu 7-a Aug. 67 circa horam 10-am apud Majestates privátam audientiam habui; — in qua, priusquam ad Suas Majestates, Regem nempe et Reginam gratudinis[!] meae verba proferrem, Sua Majestas his verbis me praevenit: „Salve Domine Primas". — Gratiam et clementiam in me, indignum, et immeritum hac occasione manifestatam, grata mente debeo recolere. — Publica audientia Deputationi data 8 a Augusti circa horam 8-am; — qua Suae Majestates iter ingressae sunt, Viennam reversurae; ita, ut dato Deputationi illó responso, quod Dominationis Vestrae Domini „stiti" helyett vö.: SCHEFFLER 1928. 47. Serenissimum Augusti