Zakar Péter: „Egyedül Kossuth szava parancsolt…” Katolikus papok feljegyzései az 1848/49-es szabadságharc eseményeiről - Dél-Alföldi évszázadok 16. (Szeged, 2001)
LITTERAE MEMORIALES IOANNIS HÁM. ANNO 1850
amantissimus Imperans, et quae voluerunt, verbo Regio ratihabuit. — Deputati hi — licet suis mendaciis, et temerariis ausibus Imperanti terrorem incusserint, ipsimet tanto in tremore fuerunt, ut unico serio verbo Regio penitus decussi fuissent: — (nam non tam de obtinendo, quod volebant, quam de salvanda, quam amabant, vita solliciti erant;[)] pluresque ex ipsis dispositiones mortis causa faciebant. Mirabantur ipsi, se obtinuisse, quod non poterant fundate sperare; ast tanto majoré cum jubilo Posonium reversi sunt, Vexilla nationalia tricoloria in navibus deferentes, et fascias tricolores in Pectoribus gestientes; atque illico ex altana Diversorii ad Viridem Arborem per Dnum 25 Kossuth Comes Ludovicus Batthyányi [!] velut primarius Minister congregatae Multitudini praesentatus, et quodammodo installatus. Ab hoc tempore Fasciae nationales, veluti libertatis nationalis indices, a quibusvis deferri coeperunt, ab ipsis adeo Ecclesiasticis et Episcopis: — a quibusdam Abbatibus, vei Praepositis pláne ipsae Cruces in Ligulis tricoloribus deportabantur. — Ego, qui totus animo decussus eram, me seu ad fasciam tricolorem deportandam, seu ad salutandum Dnum 26 Comitem Batthyányi [!] resolvere non poteram; — cum vero indentidem monerer, ut aliquod signum Nationalitatis, quemadmodum alii Episcopi faciunt, appenderem, ne me imperitionibus, aut pláne vitám periculo exponerem, frustillum ligulae in zacco habere coepi, huius ostensione me periculo, in quod inciderem, erepturus. — Hoc erat initium mearum anxietatum et afflictionum. — Dies hic gaudiorum Hungaricorum solemnis, vei potius miseriarum nationalium lugubris dies (si bene menőim) fűit 15 a dies Martii, nam sub hoc titulo „15 l ' ]k Martius" 27 Pestini Novella Hungarica edi coeperunt. In nexu ratihabitorum Punctorum plánum suum Kossuth strenue in effectum deducebat: — leges sine ulla concertatione dictabat, totam Constitutionem Hungaricam, octo, et quod excedit, saeculorum roboratam spatio, uno calami tractu, tumulo inferentes. Rustici a datis urbarialibus, a robottalibus laboribus, a nonis et decimis liberi declarabantur, et priusquam vei sanctionem Regiam obtinerent, jam in partibus[sic!] 28 solenniter annuntiabantur et promulgabantur; et sic Rustici in praeconcepti plani effectuatores efformentur, et ad arma, dum opus fuerit, arripienda, velut in defensionem lucri proprii, potenter et animari et stringi possint. 18 a martii incidente in Sabbatum ante Dominicam 2-am Quadragesimae post horam 4.-am pomeridianam, mihi, qua seniori Eppo 29 intimatur, quod sequenti die Dorninica, seu cras, veluti praecipuo Festő Nationali Sacrum Solemne cum Te Deum in Signum laetitiae nationalis, et gratiarum actionis celebrare debeam, cui utraque tabula intererit. — Haec res non levem mihi causavit Scrupulum, conjecitque in angorem, quid agere debeam? — Quomodo possim ego externe laetitiam fingere, qui interné turbatus, tristisque sum? Quomodo pro eo gratias agere, quod amotum cupio? quodve, ut Deus clementer avertere dignetur, supplex orare debeo? In hac perplexitate aliorum consilia expetere, consultare putavi; — adivi igitur Judicem Curiae, Georgium Majláth, ast inde eo Famulitii dicto amandatus sum, quod Sua Excellentia in tertium 25 Dominum 26 Dominum 27 Marczius Tizenötödike 28 „in parietibus" helyett, vö.: SCHEFFLER 1928. 39. 29 Episcopo