Blazovich László - Géczi Lajos: A Telegdiek pere 1568-1572 - Dél-Alföldi évszázadok 6. (Szeged, 1995)

DOKUMENTUMOK

Secundarum vero litterarum capituli ecclesiae Waradiensis compositionalium super terra Thelegd et Zabolch inter Thomam fílium Pangratii et Nicolaum vayuodam anno Domini millesimo 1271 ducentesimo septuagesimo primo sub pendenti sigillo confectarum 5 tenor talis est: Capitulum ecclesiae Waradiensis omnibus Christi fidelibus praesens scriptum inspecturis salutem in Dominó sempiternam. Ad universorum notitiam tam praesentium quam futurorum tenoré praesentium volumus pervenire, quod in festő Exaltationis 10 Sanctae Crucis anno Domini millesimo ducentesimo octuagesimo tertio ad petitionem comitis Thomae filii Pangratii de genere Chanad factum metarum quarundam terrarum suarum Thelegd et Zabolch vocatarum in nostro regestro quaesitum et inventum de verbo ad verbum praesentibus fecimus annotari. 15 Cuius quidem tenor talis est: Capitulum ecclesiae Varadiensis omnibus, quibus praesentes patuerint, salutem in omnium Salvatore. Ad universorum notitiam tenoré praesentium volumus pervenire, quod cum comes Thomas filius Pangratii super metis 20 terrarum suarum videlicet Thelegd et Zobowch Nicolaum waiuodam in causam traxisset, tandem ex permissione iudicis curiae domini regis in bonum pacis et concordiae unionem taliter coram nobis devenerunt, quod praedictus Nicolaus waiuoda mediantibus et arbitrantibus multis probis viris a iudice curiae domini regis inter 25 partes deputatis viso et perlecto privilegio praefati comitis Thomae particulas quasdam praedictarum terrarum Thelegd et Zobowch in sylvis et terris arabilibus, quas indebite occupaverat, reliquit et remisit coram nobis eidem Thomae in eisdem metis et signis ac limitibus, quibus olim ipse idem Nicolaus waiuoda et páter suus, 30 comes Paulus bonae memóriáé et Stephanus comes fráter suus a terris suis distinxerant et separaverant, prout in praedicto privilegio praefati Thomae comitis coram nobis perlecto plenius et manifestius continetur. In cuius rei memóriám et robur sempiternum praesentes con­35 cessimus litteras sigillo nostro communitas anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo primo. Batár praeposito, Ivan cantore, 1271 Egidio custode existentibus. 1283. IX. 14.

Next

/
Oldalképek
Tartalom