Blazovich László - Géczi Lajos: A Telegdiek pere 1568-1572 - Dél-Alföldi évszázadok 6. (Szeged, 1995)

DOKUMENTUMOK

Haec maiestati vestrae iuxta exigentiam officii mei fideliter rescripsi. Dátum Albae Iuliae feria secunda post dominicam Reminis- 1570. cere anno Domini millesimo quingentesimo septuagesimo. II. 20. 5 Eiusdem maiestatis vestrae humilis servitor magister Nicolaus de Wysselen. Quibus exhibitis et praesentatis continentiisque earundem perlectis annotatus procurator dicti actoris primo onus praemissae violentae repulsionis deponi ac tandem rationem huiusmodi repulsionis 1° dari postulaverat per in causam attractum praenotatum. Quo audito dicms procurator in causam attracti pro eodem in causam attracto nostram exurgendo in praesentiam factaque initio super onere repulsionis paratis in pecuniis nobis et parti adversae plenaria satisfactione ipsumque in causam attractum superinde quietum reddendo 15 eam tandem rationem ipsius repulsionis assignaverat videlicet quod litteras et litteralia instrumenta, quas et quae idem actor per eundem in causam attractum produci et exhiberi postulasset, eaedem apud ipsum actorem existerent, quas et quae idem actor quoque iuxta superinde factam iudiciariam deliberationem nostram sub iuramento producere et 20 eidem in causam attracto assignare debuisset, sed ipse neglecto iura­mento litteras etiam non produxisset, sed eaedem apud eundem actorem haberentur etiam de praesenti, ideo eas litteras producere et pária earundem eidem actori dare non posset neque teneretur. Procurator autem dicti actoris replicaverat econtra, quod ex 25 iudiciaria sedis nostrae iudiciariae ac propriae etiam personae nostrae deliberationem adiudicatam esset, ut idem in causam attractus prae­dictas litteras producere et earum copiam ipsi actori dare deberet. His itaque sic habitis supplicaverant praefatarum partium procuratores suis partibus per nos in praemissis iuris aequitatem 30 iustitiaeque complementum elargiri. Verum quia in praescripto termino < termino > celebrationis (1569.) iudiciorum festi Beatae Elizabeth viduae in anno immediate praecedenti XI- 19. transacto praeteriti idem in causam attractus praescriptas litteras et litteralia instrumenta, si quas et quae apud se haberet, producturum et 35 exhibiturum promptum et paratum se exhibuisset. Ob hoc nunc simpliciter absque revocatione procuratoris illuc regredi et alienum proponere non posset, verum quaslibet litteras et quaelibet litteralia instrumenta, si quas et quae apud se in causam attractus haberet, ad tertium diem termini celebrationis futurorum 40 iudiciorum priraitus pro dominis nobilibus Hungáriáé in hoc regno nostro Transsilvanensi celebrantibus sub iuramento super fideli earum

Next

/
Oldalképek
Tartalom