VIII. kerületi községi főreáliskola, Budapest, 1915

Horváth Cyrill: A Krisztina-legendáról

19 liberabit me de iniquissimorum tormenfis, et de manu tua.1 Iratus autem Dion propter injurias ejus, jussit earn virgis caedi. Sancta autem Christina dixit. Horribilis vultu, et abominabilis cum diis tuis, non erubescis, quia tormenta poenarum1 2 mihi obtulisti ? Majores poenas mihi adhibe, credo enim in salvatorem meum dominum Jesum, quia confundere te habeo, quem ad modum fratrem tuum Urbanum. Judex vero dixit. Christina suffero tuas injurias, et misereor tui, ut revertaris ad deos, et misericordiam consequaris. Sancta autem Christina respondit. Die mihi nomen tuum. Judex respondit Dion.3 Christina dixit. Juste cognominatus es Dion, idolorum enim caecorum, et mutorum nomen habes. Iratus autem judex jussit afferri cunam 4 aeream, et incendi subtus ignem, et mitti picém et resinam et oleum. Et miserunt earn milites in cunam. Et stabant quatuor ex eis, et coagitabant cunam, et conversabat sancta Christina, ut celeriter finiretur.5 * Beata autem Chri­stina oravit dicens. Te laudo et glorifico domine Jesu Christe, quia dignam me fecisti renasci, et velut infantulam a ministris abalienaris.3 Judex autem dixit. Non te tangunt haec tormenta Christina? Attende quomodo te supportant dii, et ideo te non tangit ignis. Accede ad eos, et deprecare eos,7 ut liberent te a peccatis tuis, quae fecisti in eis.8 * Beata autem Christina dixit. Impie et impudice, fili diaboli, non timebo judicia tua, neque minas tuas, quas mihi ostendis. Spero enim in nomine domini mei Jesu Christi, quia transmittere te habeo in tenebras exteriores, ubi cruciatur Urbánus fráter tuus.'J Judex autem ira repletus jussit radi caput ejus, et nudam torqueri, et per publicum depompari.10 * Omnes autem mulieres intuentes ejus turpitudinem, et quia talia per- pessa fuerat, exclamaverunt omnes una voce, dicentes ad judicem. Injustum judicium tuum, iniqua sunt praecepta tua. Quid haec agis? Confudisti enim sexum mulieris.11 Beata autem Christina respiciens in coelum oravit dicens. Salvator mundi, gratias tibi ago, quia dignam me fecisti in hac die notam fieri omnibus, ut cognoscant omnes me, quia tua sum ancilla. Depompantes12 autem earn milites duxerunt ad carcerem. Mane autem facto jussit judex adduci earn in praetorium, et statuit earn ante suum tribunal, et dixit ei. Christina veni eamus in templo, et adóra deum magnum, ut miserecordiam consequaris de poenis magnis, quae tibi praeparatae sunt. Beata autem Christina aperiens os suum, dixit. Quid erras Dion impudice et insensate, consimilis anima et corpore idolorum tuorum, non tentabis me ancillam dei excelsi, neque timebo minas tuas. Temporalis judex13 dixit. Christina quare sic me inhonoras, sustineo omnes injurias tuas, noli errare 1 Mombr. qui eruet me ab omnibus tormentis manuum vestrarum in­iquarum. Br. et liberabit me de tormentis omnibus et nequissima manu tua. — 2 Br. quia iocamenta penarum. — 3 Br. Nomen meum dicitur Dion. — 4 Fuld. craticulam. — 5 Br. quatuor ex his et uoluebant cunam cum sancta xpina, ut celeriter deuoraret earn ignis. Bellov. et quatuor ex eis cunam agitabant, ac sanctam virginem versabant. — ö Br. et more materno ueluti infantulam me defendisti et alienam me fecisti ab his penis. — 7 Br. Accede ergo et adóra deos. — 8 Br. in eos. — !l A magyarban az „az én atyám“ valószínűleg tévedésből került a szövegbe. — 10 Ä Br.-ben csak: et nudam torqueri. — 11 Br. confundis genus muüerum. — 12 Br. deponentes. — 13 Br. Judex dixit. 9*

Next

/
Oldalképek
Tartalom