Evangélikus 5 osztályú gimnázium, Besztercebánya, 1877

* 44 Oláh M. azt vélte, hogy az engedetlen városi hatóságok a király tekin­télye előtt meg fognak hunyászkodni, s először is még az 1558-ik évben a sert ut ia ira sua misericordiae recordetur, nosque regat, gubernet atque defendat, quod quidem facturum esse minime dubitamus, iuxta illud: Ego senescentem ecclesiam in utero meo portabo; item: In illa die stabit magnus dux Michael, ut dimicet pro filiis populi sui. Cum igitur ad nos allati sint articuli, quos archiepiscopns strigoniensis ministris ecclesiae Varalliae in Thúrócz congregatis proposuit, et magno dolore auditum sit, illam farraginem a ministris ecclesiarum, qui illo tempore adfuerunt, partim animorum perversitate, partim metu periculorum, denique partim aliorum exemplo receptam et approbatam esse, nosque qui nunc Cremnitiae congregati sumus, eosdem aut etiam deteriores expectemus, necessa­rium fuerit, ut iisdem articulis in medium prolatis, quid in iisdem improbemus aut deside­remus, a nobis ostendatur, quod tum demum facturi sumus, quum nostram sententiam de praecipuis totius controversiae articulis breviter recitabimus. — De justificatione. — Hic articulus nervus est ac fundamentum totius doctrinae nostrae, cuius quidem tanta est firmi­tas, ut nullorum hominum aut diabolorum potentia everti aut labefactari queat . . . Doce­mus autem omnes homines peccato et aeterna damnatione oppressos nullis operibus, nullis meritis sese liberare posse, sed unicum liberatorem e malis omnibus esse Jesum Christum, passum et resuscitatum .... Omnes peccaverunt, justificantur autem gratis per Christum et haec beneficia sola fide amplectuntur. — De ecclesia. — Nequaquam concedimus adver­sariis nostris titulum ecclesiae, quo tamen vehementer superbiunt. Quum enim ecclesia sit coetus ovicularum audientium it credentium voci filii dei et utentium sacramentis, sicut a Christo sunt ins ituta, et quum apud adversarios nostros nulla sit vox evangelii pura et sacramenta adulterata sint, non magis sunt populus dei, quam Cain, Ismael, Esau, Pharisei et hoc tempore Judaei. Sed ecclesia sunt ii, qui confessionem augustanam amplectuntur atque probant... De romano pontifice. — Romanus pontifex nec caput est, nec membrum verae ecclesiae, quae est sponsa filii dei, sed hostis dei et Antichristus, propter impuritatem vitae trium maximorum criminum reus: blasphemiae in deum, perditionis omnium, qui ei adhaerent, et perturbationis limpidissimorum fontium Israel, hoc est scriptorum propheti­corum et apostolicorum, quae instar Philistinorum immani et horribili audacia corrumpunt atque depravant. — Sequntur articuli nostri, oppositi articulis archiepiseopi strigoniensis. — Nemo, qui non est ordinatus in ecclesia dei doceat. Ordinandus non eat ad pontificios, sed manuum impositionem accipiat a piis ministris, puta Wittebergae, aut alibi, ubi pura vox evangelii sonat... Loco horarum canonicarum, quae magna ex parte sunt impiae et studia necessaria impediunt, recitentur psalmi Davidis. Pastores ecclesiarum dominicis diebus et aliis condonentur, sed interpretationem non sumant ex libris Eccii, Jesuitarum et similium haere­ticorum, sed ex novo testamento, quod est lumen veteris, Augustino, Luthero et aliis, prae­sertim autem Brentio, qui est valde popularis. Nec in concionibus moveant quaestiones et disputationes arduas, nihilque ad rem facientes, nec contentiones, quae ad seducendos sim­plicium et piorum hominum animos valent, excitent. Curet et provideat omni diligentia pastor, ut ludimagister adolescentes recte instituat, legatque eis catechismum aliquem brevem, ut Lutheri, et nullo modo haereticum, qualis est Jesuitarum. Jeiunia. ferias et ciborum delectum non praecipimus, sed liberum relinquimus, iuxta illud: Nemo vos indicet in cibo et potu et feriis. Caeremonias pias pastor retineat, praecipue vero historias passionis et resurrectionis proponat, impias autem et superstitiosas et ridiculas, quae die cinerum, pal­marum et alias non catholico sed romano et strigoniensi more peractae fuerunt, prorsus omittat. Dies rogationum et corporis Christi quum sint horribiles idolomauiae et multorum scelerum genitrices, prorsus negligendae sunt. Statuae et imagines Christi, Mariae et alio­rum sanctorum, quorum historiae verae sunt, non eiiciantur, ita tamen ne adorentur; statuae autem et imagines commenticiorum deorum nequaquam habeantur, sed auctoritate ma­gistratus sine tumultu et offensione tollantur; neque tamen opns est statuas eiectas in pri­stinum dignitatis locum restitui. In quolibet templo satis est unicam esse aram ad distri­butionem coenae domini, non ad missam pontificiam idonea. Reliqua altaria tamquam of-

Next

/
Oldalképek
Tartalom