Evangelischen gymnasiums, Bistritz, 1862
45 Beilage 8. Georgius Eniedinus an Daniel Creker. Pru denti et erudito viro D. Danielj Crekero Notario vrbis inclytae Bistreciensis amico et fratri obseruando. Salutem plurimam, et officiorum commendacionem. etc. Credo tibj, obseruande vir, notum esse tum adolescentem, tum patrem illius, qui hic apud nos, in aedibus circumspectj viri Gregorij Bonczidaj, vi- uit. Eum puto apud patrem accusatum esse, ac si nostram religionem imbibérit et approbarit, ideoque grauiter ei succenset, et hinc abdu- cere, et quovis alio ablegare, quam hic rclinquere mauult. Ego ad me vocato adolescente, quem heri primum allocutus sum, quo esset in religionem nostram affectu interrogauj, et intellexj eum, sua sponte nullo mouente aut instigante, in nostram sententiam descendisse, et sicut est, veram eam pre ceteris esse, sibj certo persuasisse. Gaui- sus snm et mihj, et illi hunc animum gratulatus, ac eum ad constan- tiam hortatus sum. Sed cum — — — parentis eam esse voluntatem, vt primo quoque tempore domum, vna cum sua suppellectili tota, redeat neque vltrum hic Viuat: piacúit te per literas compellare, ne iuueni et Ecclcsiae desis. Audio tibi patrem illius esse familiärem, tu per occasionem, captato ad hanc rem pro tua prudcntia tempore apto, da operám, vt homini persuadeas, ne inde hinc iuuenem aliö transferat. Non de erunt (sic) tibi suadendum probabilia argumenta. In nostra patria non posse reperiri scholam ad exercendos iuuenes me- liorem. Et quam sit incommodum studia iuuenem iam capta inter- rumpere, et cursum impedire. Si autei.i religionis mentionom faciat, hoc quoque excusare et emollire potes: Juuenem nimirum esse ad- huc et si quid nunc illi verisimile videatur, illud in posterumi facile eum mutaturum et damnaturum. Si peregve illum velit mittere, non- dum esse satis commodum, sed expectandum adhuc aliquandiu, dum et eruditione et aetate confirmetur magis. Haec et alia, quae tu pru- dentius excogitarc, et plura proponere potes, illi commemorato vt et patrem filio places, et patronos veritatis, quantum in te est, plures efficias. Non debes dubitare, sicut credo nihil te dubitare, hoc tuum officium et Deo imprimis , et adolescentj et mihj fore gratissimum, atque adeo multis salutare. Si pater insanire perget, nos sane ado- lescentis habebimus rationem, et illum quibus poterimus officijs et cura fouebimus. Cuperemus tarnen id patre non inuito fierj.