Ciszterci rendi katolikus gimnázium, Baja, 1883

75 tantium alitur; nihil autem plus saepissime fuerunt, quam repetita am­pliataque seholaruin exereitia. „Et vitiosa pluribus piacent et a corroga­tis laudantur etiam, quae non piacent," queritur Quintilianus. 1) Non utilitas litigatorum, sed declamatoria ostentatio in fórum venit et ora­toribus saepe poeticum ficto colore narrandi munus incidit. „Ipsa multarum artium scientia . . . adeo neglegitur ab horum temporum 6tudiis, ut in actionibus eorum huius quoque quotidiani sermonis foeda ac pudenda vitia deprehendantur; ut ignorent leges, non tene­ant senatus consulta, ius civitatis ultro derideant, sapientiae vero stu­dium et praecepta prudentium penitus reformident, in pauc'issimos sensus et angustas sententias detrudant eloquentiam, velut expulsain reg­no suo, ut quae olim omnium artium domina pulcherrimo comitatu pec­tora implebat, nunc circumcisa et amputata, sine apparatu, sine honore, paene dixerim sine ingeimitate, quasi una ex sordidissimis artificiis di­scatur. 2) Tempore igitur, „quo omne studiorum genus paullo liberius et erectius periculosum servitus fecerit ;" 3) quo suspecta virtus, inertia in pretio, desidia ubicumque praesens fuerint; quo ne paratas quidem ar­tes cognoscere ausi sint; quo omnis libere dicendi copia tam mature et anxie adempta sit: non potuit fieri, quin celerrimo casu dilabi, imo in generibus suis prorsus evanescere conspiciatur. i) Instit. Orat. X. 1. 18. — 2) Dialóg. 32. — 3) piin. Ep. III. 55. V. £mál.

Next

/
Oldalképek
Tartalom