Ciszterci rendi katolikus gimnázium, Baja, 1883
4 credunt quoque. Huc igitur incumbat orator, hoc opus eius, liic labor est, sine quo cetera nuda, ieinna, in firma, ingrata sínt; ') in hoc uno regnat oratio, 2) quae uisi ardens ad aures pervenerit, numqnam is, qui andiet, incendetur. avvo[ioioica&sl ásl 6 áxovav za ita&rjTUccög Átyovn. 3) Si autem qui loquitur, aestu quasi fertur et rapido flumini obsequiturj si omnis animus in una re comprehenditur: ut commoti affectus raodum excedunt, ita ct oratio. Exinde repetitur orationis virtus, clare, de quibus loquimur, atque ut cerni videantur, enuntiare, qua igitur tota rerum imago quodam modo verbis depingitur, 4) qua évagyelcc- evidentia vocatur. Iluic originem debet illa őeívaeis, quae in exaggeranda indignitate, cfuvtccaía, quae in concipiendis visionibus, é^sgyaöía, quae in efficiendo velut opere proposito, éjie&QyaG'a, quae in probationis summa et in cumulo ex ubundanti aptissime ponuntur. 5) Alia est non solum aperte, sed circumcise atque velociter ponendi rem ante oculos, 6) ut ipsa enuntiatione gravitatem spiret et repente erumpentis flammae vehcmentiain; alia emphasls altiorem praebens intellectum, quam quem verba per se ipsa declarant. 7) Vis autem oratoris omnis in augendo minuendoque consistit; 8) amplificatio haec, est, quae plurimum potomt et propria maximé laus oratoris est. Quum magna proponuntur etiam, (piac inferiora sunt; quum per gradus semper effieacius ereseit oratio; quum per comparationem incrementnm ex minoribus petit; quum per ratiocinium aliud ex alio colligitur pariter in minuendo atque in augendo; quum ita sententiam per omnes partes et in omni eius relatione vivide explicat et dilucidam repraesentat, ut non modo intellectum, sed favorem audientis conciliet. In his summa dicendi laus, summa oratoris vis, ut non modo inclinantem exeipere aut stantem inclinare, sed etiam adversantem ac repugnantem, ut imperátor fortis ac bonus, capere possit. 9) Dolet igitur et miseretur, invidet et odit, ardet et incendit: unumquodquc suam quaerit vocein; invenire statim dignain aft'ectuum veliementia et sententiarum gravitate in inculta sermonis inopia non semper potest. Tantum iinmensae grandium rerum in natura divitiae praestant, quibus animi motus comparari et significari possunt. Quod enim declararj vix verbo proprio potest, illustrat id, quod intelligi volumus, eius rei ; quam alieno verbo posuimas, similitudo. 1 0) Inde sumit, ubi signa occurrere videt, quod est in modo trai sferendi verba initium, (juem necessitus genuit inopia coaeta et angustiis. Considerandum id quoque est ad conciliandos et concilandos animos multum conferre delectationem, qua audientes in ampla dignissimaque rei propositione, deseriptione fruuntur: et voluptas igitur audientii) Quintil YI. 2. 7. — 2) Cic. Orat 37. — 3) Aristot Rhet. III. 7. — l) Quintil. VIII. 3. 63. — S) Quintil. VIII. 3. 88. — 6) Qnintil. VIII 3. 82. — 7) Quintil. VIII. 3. 83. — 8) Quintil. VIII. 3. 89. — 9) Cic. De Orat. II. 45. — 10) Cic. De Orat. III. 38.