Ciszterci rendi katolikus gimnázium, Baja, 1883

49 Rhetoricam instiiuiionem exinde, cuius rudimenta iam apud grarn­maticos facta sunt, quaedam enim et hi habuerunt et retinuerunt ad eloquentiam praeparandam, ut problemata, paraphrases, allocutiones, etliologias 1) atque cetera hoc genus, alia et amplior a peregrinis doctori­bus sequebatur. Declamationibus iuvenes dicendi modos variasque ratio­nes exercent, ne inconsuctae auribus in foro audiantur. „Dicta praecla­re per omnes figurás, per casus et apologos aliter atque aliter exponere et narrationes quum breviter et presse, tum latius et uberius explicare con­sueverant; interdum Graecorum scripta convertere ac viros illustres lau­dare vei vituperare; quedam etiarn ad usum communis vitae instituta, tum utilia et necessaria, tum perniciosa et supervacanea ostendere." 2) Saepe deorum immortalium iudicia de morte, aliquando ex história et fabulis: Argiae sacerdotis Cleobis et Eiton filii, alias Trophonii et Aga­medis laudes praedieantur. 3) Ut autem omnia a Romanis ad usum imprimis ex scientiis versa sunt, sic forensem orationem ex eorum doctrina inveniendi locis orna­verant; habét enim doctrina liaec ordinein et quasdam errare non pa­tientes vias, 4) atque apta ad instituendos iuvenes, ut simulac posita sit causa, habeant, quo se reíerant, unde statim expedita possint argumen­ta deproinere. 5) Declamatione, si nihil aliud, saltem dicendi copia et facilitas et ornatus augebatur. At non Graeci rhetores solum haec exercitia praestabant, sed pub­lice ab aliquibus Romanis quoque, quorum clarissimi Plotius Gallus et Antonius Gnipho, ludi aperiebantur G61. Tantopere autem inanis et ad linguam tantummodo acuendam honim exercendi ratio et tympana pro armis eloquentiae praebere visa est; tantopere rebus ludicris et minimi usus operám navavit atque Romanum genium virili suo orationis liabitu et illa stricte robusteque dicendi vi defraudatura erat; tanto autem stú­dió a forcnsi usu omnis iuventus hos in ludos confluebat: ut Cn. Domit. Ahenobardo et L. Lic. Crasso pro republica visum esset edicto censo­rio Latinos praeceptores ab instituendo rcmoveri. 6) „Non quo acui in­genia adolescentium nollem, sed contra ingenia obtundi nolui, corrobo­rari impudentiam . . . Nam hos novos magistros nihil intelligebam posse docere, nisi ut auderent," dicit Crassus ipse per Ciceronem. 7) Sed a Graecorum rhetorica non omnino recessise, imo praestantissimis eius doctoribus stúdiósé operám dedisse, mox singulorum exemplis ostendetur. His omnibus auctam, cui oratio applicetur, mensuram alio decore favor concitandus ornabat. Tanta enim aurium exspectatione, delectati­one et quodam suo sententiam promendi iure populus in frequentissimas 1) Suet. De illustr. grain. 4. — 2) Suet. De Claris Ehet. 1. — 3) Cic. Tusc. I. 47". — 4) Cic. Crut. 76. — 5) Cic. Ce Orat II. 27. — C) Cf. De Orat. III. 4. Snet. De Claris Rhet. — ') De Orat. III. 4.

Next

/
Oldalképek
Tartalom