Ciszterci rendi katolikus gimnázium, Baja, 1883

45 legi sensus deferebant est effectum consecuta; tina tamen optimarum elegantia sermonis dici mefuit. Non multum abest., quin copias adhuc oratorum in foro his tem­poribus auditas fuisse dici possit, qui tamen non tam dicendi merito, quam numero praevaluerunt. Motus continui, qui non multo post in ci­vile certamen erumpent, eosdem in animis conatus, eadem vota pariunt, quorum autem qualibet in parte audaces potentesque dicendo patroni fuerunt, ut constantissimi Gracchorum adversarii Octavius et Livius Dru­sus, Pennus et alii tum pro nobilibus, tum pro plebe dicentes. Sed prae­diti quadam ad concitandum dicendi copia, quominus non tam clami­tantes, quam oratores dicerentur, plus illis audaciae, quam doctrinae et exercitii inerat. Et decrevisset forte et in Gracchis obtenta per­fectio celeribus recessisset passibus, si omnis eloquentia Lic. Nervae, M. Bruto, accusatori molesto et vehementi, in quo naturale stirpis bonum degeneravisse vitio depravatae voluntatis 1) conspicitur, non secus C. Fimbriae 2) traderetur. Nihil aliud horum oratio est tur­bulenti animi specie. Merito itaque rabularum nomine notantur; rabié enim acti quadam concionis aures agitantibus clamoribus replevere. Qui autem adhuc ante primam in dicendo maturitatem, quae Crasso et Antonio mox tribuetur, studiosi in eo erant, ut viam ad altio­ra sternerent, inter eos praeter C. Scrib. Curionem, cuius de incestu 3) et pro Fulvio laudatur oratio, 4) Lut. Catuli faeiam mentionem, quem fortissimum nobilitatis vindicem adversus Marium collegam, memória te­nemus coactum esse, qui vita se privaret. 5) Oratori non singularis ali­qua vis et potentia verborum, erat enim natura comis, sed suavitas ser­monis, quam haeredio reliquit familiae. famam circumdedit. 6) Incundi­tate 7) et incorrupta Latini sermonis integritate 8) splendebant ubique ora­tiones, ex quibus solummodo in matrem Popilliam dictae laudationis ha­bemus memóriám; 9) et'ea comitate gravitas Conditur, ut in singulari di­gnitate omnis adsit lepos et humanitas. l) Cic. Brut 34. — «) Cic, Brut. 34. — 3) Cic. Brut. 32. — <) Cic. De Invent. I. 4. — 5) Cic. Tusc. V. 19. — «) Cic. De Orat. II. 7. — 7) Cic. De Orat. III. 8. — 8) Cic. Brut. 35. — 9) Cic. De Orat. II. 11.

Next

/
Oldalképek
Tartalom