Ciszterci rendi katolikus gimnázium, Baja, 1883

43 nio flagrabat, doloris ubique aecrbitatc suffusus, quum memória mortui fratrib occureret, 1) ut nonnuinquam vox eiusreprimeretur et adhaeresce­ret, ea potestate animos tenuit, qua levissiniae instar arenae, obiectae ventorum libidini, quocumque auditores raperentur. Cuius celebre testi­monium a Cicerone datur: „Quo ine miser conferam ? quo vertam ? in Capitolium-ne ? at fratris sanguine redundat. An domum? Matremne ut miseram, lamcntantem videani et abiectam ?" Quae sic ab illo acta esse constabat, oculis, voce, gestu, inimici ut lacrimas tenere non possent. 2) Corncliae matri post filii mortem indui veste lugubri non erat con­ccssum; memória huius summo dedeeori obiecta: a plebe vero quavis occasione amplissimus honoribus celebrabatur. Quid aliud hoc, quam qua dicendi virtutis vei memória concitati ardebant affectus, eadein iam taciti absentisque memória scnatus terrebatur? Neque solum ad motus animorum valuit; praestantissimo ingenio, sapientia in sententiis et gravitate dicendi 3) vetamur, quominus aptissi­me ad mentem loqui negcmus. Hoc enim potissimum, ut princeps in de­liberatione aestimaretur, meruit. Catoni Censorio nonnum([uam compara­tur constantia et brevitate; plenior autem est et uberior 4) iuvenili fer­vore ; venustate, etsi non satis accurata et munditie sermonis fere solus. Damnum certissime immaturo eius interitu res Romanae Latinaeque lit­terae fecerunt. 5) Quo autem sensu disscrtissimum in deliberativo genere dixerimus, ratio reddenda videtur. Eloquentia Rom. quae in média republica nata in foro semper floruerat, Graecorum studiis nobilitata, sorinone polita, sed pura et casta in nullo integrior, quam in C. Graccho quaeritur; talis est virtus persuadendi, tam accerrima voluntas, talis in dicendo po­tentia. Haec vox est intimae persuasionis, est animus in ore, ars inge­nita et aucta usu sine artificio, quod nihil fere adhuc in deliberatione valuit. Disertissimus autem »uo genere non solum, quod armis non mul­to post et imperio in discidiis res publicae cesserunt, sed quod in dies ma­ior vis Graecorum studiis in omnes litteras exercetur. Exculta horum dicendi disciplina, quae ex iudiciis praesertim sumpta in litteris magis et disputationibus, quam in usu forensi exercebatur, magis semper iudi­ciale genus penetrat, quod maior in hoc praeviae praeparationis et sol­lertiae in componcndo et artificii in probando datur facnltas. Dclibera­tio enim dignitatein magis et eam vim postulat, quae nonnisi recti per­suasione exoriatur; neque semper amplior dicendi copia, quam brevi­ter mentem ante latam sententiam proponendi conceditur. Iam vei ide­o, quod superfluum imminuit ox'ationis fidem. Illato autem a Graecis !) Cf. fragm. apud Charisium. Meyer : Roin. Orat. fragm. — 2) Cic. De Oiat < III. 56. — ») Cic. Brut. 33. — <) Dialóg, de Orat. 18. 5) Cic, Brut. 33.

Next

/
Oldalképek
Tartalom