Ciszterci rendi katolikus gimnázium, Baja, 1883

16 randis, bellis continuis, ex quibus ipsa nihil lucri fecerat, excitati dene­gare militiam, coetus nocturnos habere, aperta seditione denique tumul­tuari. Senatus, dum ante portás hostes erant, omnia promisit; fusis au­tem Volscorum, Auruncorum et Aequorum copiis nihil tantopere, quam promissis stare, aberat. Derelicta igitur Urbe sacrum collem novi habi­taculi causa conscénderunt. Pavore ingenti mutuoque metil quum su­spensa essent omnia, piacúit ad plebem mitti Men. Agrippam, facundum virum, qui comparando, quam ira plebis in patres similis esset intesti­nae corporis seditioni, in qua dum cetera membra ventrem fame dona­re vellent, ipsa totumque corpus ad extremam tabem venissent, flexisse mentes hominum dicitur. 1) Ulili tamen exemplo docti non ante quam in condiciones concessum esset, ut plebis sui magistratus essent, sunt ingressi habitacula. Omnia: appellatio et promissio, discordia et quies restituta, coetus et colloquia quot iam in limine rationes, quo ma­iorem publice dicendi consuetudo capessat motum! Creati sunt tribuni, qui euin plebe in concionibus agerent; quibus auxilii latio adversus consules esset; qui senatus consultis, si pro populo visum esset, contra­dicerent; cuivis misero praesto essent sicque plebis iura invioliata ser­varent et augerent. Celebre momentum, ex quo plebis libertás non est perfidiae obnoxia, non superbia maiorum modus illius, sed iure finitur. Hinc leges assiduae, quibus in senatu disceptatur, quae concioni expli­cantur; hinc conciones magistratuum pene pernoctantium in toro; hinc procerum fac.tiones et assidua senatus adversus plebem certamina. Quum autein potestas potior muneribus, quibus in republica fungerentur, aliquos praeficiendi ad multitudinem devenisset, quae optime suadendi et per­suadendi facultate regebatur, hac sibi ambeuntes aurae popularis capta­tores animos conciliabant. Quae singula etsi distrahebant rempublicam, exercebant tamen illorum temporurn eloquentiam et magnis cumulare praemiis videbantur; quia quanto quisque plus dic.endo poterat, tanto facilius honores assequebatur, tanto magis in ipsis honoribus collegas anteibat; tanto plus apud principes gratiae, plus auctoritatis apud patres, plus notitiae ac nominis apud plebem parabat. 2) Sic lapsis temporibus publica in regendis rebus potestas oratio facta est, ut qui essent eximii reipublicae gubernatores, essent et optimi oratores. Proditum memoriae habemus 3) L. Val. Potitum, postquam decemvi­rorum régimén cunctorum odia túlit, vehementi oratione in id invectum esse et plebenracri deíensione conciliasse eamque tumultuantem in Ur­bem reduxisse cum Horatio Barbato collega. Legibus Terentilia, 4) Canu­leia, 5) Liciniis 6) et Ogulnia 7) oratione primum commendatis et quum in altercationem res vertisset, firmatis tantam tribunorum oratio vim paul­l) Liv. II. -32. — 2) Dialógus de Orat. 36. — 3) Liv. III. 39. 55. — *) Liv III. 9. — 5) Liv. IV. 1. — 6) Liv. VI. 37. — ') Liv. X. 7.

Next

/
Oldalképek
Tartalom