Ciszterci rendi katolikus gimnázium, Baja, 1883

2. §. Dicendi origines quae Romae deprehendantur incerta monumentorum antiquitale. I. Quemadmodum Orientis. neque priscum Romae régimén, quo pub­lica vita, eloquentiae mater, instituatur, habuit. Communitate quidem huic non natura, sicut familiae, sed praevio omnium consensu rex, sive dic­tator, sive magister populi praeest, qui eandem in cives, inter se aequa­les, quam paterfamilias in suos potestatem obtinet. Illius est auspicia publica peragere; solus habét ius loquendi publice; ad eum impérium pacis bellique, iudicium et poena spectat. Etsi autem dominatus non absque modo erat, quum neque leges sine comitiorum consensu ferren­tur, quaevis vero ab iis declinatio non invitis senatu populoque fieret : non est tamen mirandum, si publice dicendi vestigia pauca tantum in dura agrestique ea hominum condicione invenimus. Et populi et'patrurn auctoritas quum consuleretur, non simplici sollennium verboruni respon­so plus aestimatur suadenti vei dissuadenti. Regis in senatu praesidis, in bello ducis et super sellam curulem iudicis non voce, auctoritate ma­gis res diriguntur et „raptus in ius ad regem," 1) „Concilio populo advo­cato" 2) et similia tunc primum dicendi occasiones possunt haberi, si quae partes regiae potestatis aliis coníerentur, qui regio in iis mandato utantur. Duumviri secundum legem creantur, qui perduellionem iudi­cent; auspicia publice declarantur frequentissima, quum nihil belli do­mique nisi auspicato gereretur, neque concilia populi,exercitus vocati, summa rerum, nisi aves admisissent, dirimerentur. Maior autem his om­nibus copia contigit dicendi publice iis, qui ad vicinos populos, ut bel­lum indicerent, foedus icerent, renovarer.t, sunt legati. Ex bellis enim bella, quo latius imperio terrae paterent, serebantur. Oratoris nomine et diu postea appellantur ab oratione, quam, qui commodissime cau­l) Liv. I. 26. — 2) Ibidem.

Next

/
Oldalképek
Tartalom