Ciszterci rendi katolikus gimnázium, Baja, 1883

7 audientium indole argumenta ad ostendendum; quibus rebus benev<jleu : tia captetur ; quales animi motus, quibus inodis, sententiis, voce et toto loquentis habitu excitentur; in quo quisque praestet maximé. Quum itaque vis, quam sensim oratio adepta erat, et delectari ea popnlnm ut carminibus intelligeretnr, tanta enim oblectatio est in facultate dicendi, ut nihil hominum aut auribus aut mentibus iucundius percipi possit 1) • maiore cura a dicentibus ordo orationis et ornatus íiebat, neque deerant, qui alios bene, ornate et efficaciter dicendi viain docuissent. Exstitit inter eos tertio U. c. seculo Isocrates, cuius domus cunctae Graeciae quasi ludus quidam patuit atque officina dicendi, magnus oia­tor ipse et perfectus magister. 2) Qui quum videret poetas cum voluptate audiri, tum dicitur numeros secutus, quibus etiam in oratione uteremur, quum iucunditatis causa,tum ut varietas occurreret satietati. 3) Patris eloqueu tiae nomine a Cicerone 4) (leeoratur, quod eloquentiam natura datani, usu et observatione auctam constitutis legibus et ornatus artificio studuit per­ficere. Scripsit permulta; oratione autem a causis forensibns et civilibus . ad inanem non raro serrnonis elegantiam translata 5) dulce quidem, sed pompae, quam pugnae aptius dicendi genus protulit. 6) Cooevus liuius Lysias, qui multum contulit purissimo Attico sermoni eiusque unus erat inter scriptores celeberrimos. Tenuis tamen interdum et aridus. In causis fo­rensibus ipse non est versatus, sed elegatiam et egregiam subtilitatem scripta ostendunt, quae etiam aliis, ut in iudiciis illis uterentur, non raro confecit. Quae praecepta hi observationi et usui depromta verbis tradideruut discipulis, iisdem temporibus et paucis antea alii litteris mandarunt, pri­mo Corax et Tisias Siculi, postea et praecipue Sophistarum principes: Gorgias, Protagoras, Hippias, 7) non minus Antiphon 8) et Trasimachus. 9) Et a acriptis primo doctrina scientificae disquisitioni subdita amplius evolvi coepit. Scriptae sunt rerum illustrium disputationes, querebant ge­nera et partes, similitudines et dissimilitudines, contraria et consentanea ; investigabant causas rerum et ea, quae ex causis orta sunt; non fugit eos comparatio et distinctio, non conclusio. Coniunxerunt igitur dicendi praecepta cum philosophia; in subsidium vocabant dialecticam, artem vera et falsa diiudicandi, ut in subtilibus disceptationibus vinearum mo­do arma simul et tegumentum refugiumque haberent. Neque ornatus cura deerat; Gorgias ita poeticae venustatis laudibus ornavit orationem, ut ornamentorum superfluitas yoQyiát,siv ab eo diceretur. Sed intra latis­simos omnium rerum, de quibus disputari potest, et scientiarum terini­nos versantes non tam ingenium in orationem, quam ornatum in disputa­l) Cic. De Orat. II. 8. — 2) Cic. Brutus. 8. — 3) Cic. Orator. 52. — *) Cíc. De Orat. II. 3. — 5) Cic. De Orat. III. 35, — «) Cic. Orat. 13. — ') Cic, Brut. 8. — «) Quintil. III. 1. 10. — 9) Cic. Orat. 52.

Next

/
Oldalképek
Tartalom