Schematismus cleri archidioecesis Colocensis et Bacsiensis, 1942

12 iiensis et Szatmariensis, etsi usque adhuc non rejunxit dioece- sim priorem provinciae Colocensi, neque vicariatum Claudio- politanum ex parte dioecesis Alba-Juliensis in Hungária sitae a. 1940. erectum. III. Divisio archidioecesis Colocensis et Bacsiensis in vica- riatus, archidiaconatus, vicearchidiaconatus et parochias, diver­sis in temporibus fuit diversa, prout sequitur : 1) TJsque ad a. 1526. archipraesules archidioecesim nostram in duos vicariatus, Colocensem scilicet et Bacsiensem divide­bant. Vicariatum Colocensem constituebant Colocensis et Bodro- giensis, vicariatum vero Bacsiensem Bacsiensis, Szegedinensis et Syrmiensis archidiaconatus. Proh dolor, — vix adsunt docu­menta, ex quibus divisio ulterior nobis nota fuisset; ex industria tamen historiographorum nota sunt nobis nomina fere 300 paro­chiarum, quae olim in territorio hujus archidioecesis florebant, quaeque sub crudeli Turearum jugo 170 annorum omnes deva­statae fuerunt. 2) Primus, Tureis Buda depulsis, Leopoldus Kollonitz, archiepiscopus Jaurino Coloczam invisit. Emericus Csáky ex dioecesi Magnovaradinensi Colocensem invisendo, in ea 7 solum parochias reperit (Bács 1688, Szabadka 1694, Baja 1696, Bátya 1698, Kalocsa 1702, Újvidék 1702, Sükösd 1711 : in quibus omnibus Patres O. F. M. curam animarum habebant). 3) Sub Nicolao Csáky archiepiscopo a. 1748. archidioecesis in duos districtus est divisa. — A. 1735. aderant parochiae cum filialibus sequentes : a) in territorio posterioris districtus Colo­censis: 1) Kalocsa (fii. : Foktő), 2) Miske, 3) Hajós (fii. : Nád­udvar), 4) Szentbenedek (fii. : Lak, úszód, Ordas et Pataj), 5) Akasztó (fii. : Kiskőrös, Kecel), 6) Fájsz (fii. : Dusnok, Bogyiszló), 7) Bátya, 8) Sükösd (fii. : Csanád); — b) in terri­torio posterioris districtus Bacsiensis: 1) Bács (fii. : Plávna, Vajszka et Bogyán), 2) Novoszeló (fii. : Bukin), 3) Péterváradi- sánc (Újvidék, fii. : Futak), 4) Szond, 5) Zombor, 6) Monostor­szeg, 7) Szántóvá (fii. : Béreg, Kolluth), 8) Baja (parochia Hungarico-Germanica, fii. : Kákony et Pandur), 9) Baja (pár. Illyr., fii.: Bikity, Szentiván et Csávoly), 10) Gara (fii.: Katymár), 11) Csátalja (fii. : Bátmonostor), 12) Jankovác (fii. : Mélykút), 13) Szabadka (fii. : Almás). — Universim : 21 parochiae, ex quibus jam 14 a clero saeculari provide­bantur.

Next

/
Oldalképek
Tartalom