Bács megyei püspöki körlevelek, 1940
- 17 VI. i y Quod inde a principio Nobis in votis erat et in usum venit, Coetus Consultorum die 1. julii a. c. Suboticae celebrabatur, ut etiam hoc tempore gravissimo curam dioecesis haberetur et personalia communi utilitati componerentur, simul et media ad solidam institutionem cleri minoris congrua procurarentur. Ad duplicem hunc finem congressos consultores salutans Ordinarius pro officio suo communicanda quae sequuntur proposuit. 1. Ordinarius humanissime rogat Adm. Rev. DD. Vicarios foraneos simul et omnes sacerdotes ut, si tempora graviora advenerint, in officiis suis perstent, gregem curae eorum concreditum ne deserant. Legitur Decretum Congregationis Consisto- rialis quo Ordinario subscripto facultas conceditur, ut fructus Dominii Bačiensis ad modum episcopi residentialis administrare possit. Enumerat multos sacerdotes hujus regionis deficientes esse qui ab Unione Cleri Subsidiaria suppetias quaerant; cum UCSa autem nullos alios fontes proventuum habeat, quam pretia tymbriorum et stigmatum; excerpta matricularum ceterasque attestationes legitimis tymbriis et stigmatibus conscientiose adornandos esse jubentur; documenta sine stigmatibus exarata nec edere nec acceptare quisquam praesumat, quia non soli subscribentes, sed etiam in usum acceptantes quintuplici poena affligentur; sacerdotes vero rogantur, ut documenta sine praescriptis stigmatibus et Tymbriis edita Ordinario submittant. Conferentiae sacerdotales quas Coronas districtuales vocant, in can. 131. praescriptas, in vicariatibus foraneis saepius in anno habeantur; duabus Coronis quae nunc in usu sunt, pro re pastorali retentis, una pro actione catholica altera pro rebus materialibus instituantur; de causa harum conferentiarum agatur in Coronis autumnalibus. De institutione Cantorum perficienda normae praeparantur, observationes ad commissionem Cantorum mittantur. Legitur conspectus parochorum, quorum mensiles tabulae desiderantur; committitur Vicariis foraneis ut ad cassas revidendas ab improviso appareant ut defectus experiri et malo in radice medela adhiberi possit. 2. Nullus juvenum ex classibus superioribus gymnasiorum nec pro theologia ad seminarium concurrit; animus DD. professorum religionis in gymnasiis et ceterorum omnium attenditur ad officium juvenes ad statum sacerdotii praeparandi pia exercitia pro vocatione sacerdotali propagando uti eadem in Litt. Cire, prioribus jam significata sunt. In Paulinum assumuntur septuaginta alumni; qui classes cursus gymnasialis inferiores frequentaverint, per menses 400 Denarios, discipuli classium superiorum vero dimidium summae hujus solvere debebunt; institutio theologica gratis peragetur. In disciplina ss. Theologiae anno sequenti 31 alumni edocentur; cum cursus ss. Theologiae per sex annos perduret nostraque annua indigentia octo sacerdotes postulat, numerus ordinarius theologorum in 50 statuitur alumni vero habeantur ad annum sequentem 11 dein alumni 5, 7, 5, 3 et hinc, post nonnullos annos penuria sacerdotum praevideri potest. Sustentationi alumnorum providetur per proventus, quae colliguntur; ex 1% tributi a Com. cath. solvendi D. 473.100 ex stipendiis binationum . . . . „ 2.000 ex subventione Status.......................... 80.000 ex fructibus fund.: Ager in Tóth falu „ 11.000 Fundatio Andraeae Kuts . . . . „ 600 ex censibus capitalium ..................... 600 Summatim 567.300 Heic accedunt proventus Fidi si quando eorum jus proprietatis definitive statuetur. 3. Pertractabatur Congrua cooperatorum et cum propositiones cooperatorum de causa eorum agentes confluxerint, tota collectio commissioni tradetur cujus erit pro sessione Consultorum autumnali consilium proponere. Placuit tamen Consultoribus preces quo- rundam parochorum statim resolvere, ut neomis- tis statim a 1. augusti Cctota solveretur; et rogantur parochi, quibus novi sacerdotes mittentur ut 1. augusti eisdem 600 Denarios ad rationes Cc solvere velint. Nexu hujus postulationis in Coronis autumnalibus de nova constitutione taxarum stolarium agendum erit. 4. Eodem die pomeridie et sequenti ante- meridie agebatur de modo rationes peculii ecclesiastici conficiendi;cursui aderant 38 sacerdotes; cursus ejusdem disciplinae continuabitur fine augusti post exercitia spriritualia per diem feriae sextae, pro sacerdotibus qui ad examina convenerint, libenter tamen exspectabuntur et caeteri sacerdotes quorum est vel in futuro erit peculium ecclesiasticum administrare et de eisdem rationes reddere. Nr. 3000. Coetus Consultorum de educatione cleri.