Bács megyei püspöki körlevelek, 1940

-11 ­Si aliquando in lege textus concipitur, quod extractus edi debent sine taxis et praemio, (bez takse i nagrade) ordo hic pertinet ad officia pub­lica non vero ad officia parochialia, quae suas matriculas privaiim conscripserunt et pro labore suo nullum aliud praemium accipiunt, nisi prae­mium pro extractibus matricularibus edendis competens. In causis gravioribus recurrendum est ad Ordinarium. Suboticae, die 16. junii a. 1940. Sacra Paenitentiaria Apostolica, Officium de indulgentiis, collectionem authenticam precum et piorum exercitiorum edere jussit, ex quibus quaedam pia opera in favorem omnium Christi- fidelium indulgentiis ditata typis mandantur; ad indulgentias plenarias acquirendas s. d. „svetae conditiones*' requiruntur, quibus satis faciunt, qui praeter pium opus sacramentalem cofessio- nem peregerint, sacram Communionem susce­perint et ad mentem Summi Pontificis ora­verint Nr. 2625. Instructio pro rationibus conficiendis Nr. 2628. Exercitia spiritualia in Paulino. Nr. 2629. Exercitia spiritualia in Zagreb Nr. 2632. Folia pro renovatione voti bapt. Die 1. julii a. c. ante meridiem a Rssmis DD. Consultoribus observabitur susceptio alum­norum qui pro seminariis concurrunt; eodem die post meridiem hora 3. incipiet instructio de ratio­nibus ecclesiasticis conficiendis et perdurabit sequenti die usque ad meridiem. Rss. DD. Vi­carii foranei per duos dies permanebunt; praeter eos libenter recipientur etiam ceteri sacerdotes ex regione Bačiensi, quorum interest cognoscere modum peculium ecclesiasticum administrandi et ejus rationem accurate reddendi: rogantur ta­men,utde eorum adventuCuria praevie edoceatur. Suboticae, die 15. junii a. 1940. Exercitia spiritualia, quae in Litt. Cire. I. nro 1400/40. jam publicata sunt, lingua hungarica instituentur, eisque apparere velint omnes dioe­cesis sacerdotes, qui ultimis tribus annis in pia aliqua religosave domo eisdem non vacaverunt. Exercitia initium suum in Paulino die 8 julii vespere capient et feria sexta mane, Sacro persoluto, ad finem ducentur; eademque facere cupientes adventum suum usque ad finem m. junii Rectoratui Paulini notificare velint. U godini 1940. bit će ovi tečajevi za sve­ćenike: Od 8—12. srpnja; od 22—26. srpnja; od 5—13. kolovoza (osamdnevne); od 26—30. kolovoza; od 9—13. rujna; od 23—27. rujna; od 7—11. listopada; od 21—25. listopada i od 4—8. studenoga. Tečajevi počinju po običaju prvoga od o- značenih dana u 7 sati navečer, a svršavaju posljednjega od označenih dana oko 7 sati ujutro. Trodnevni tečajevi počinju redovno po­nedjeljkom navečer, a svršavaju petkom ujutro. Osamdnevni tečaj počinje u ponedeljak navečer, a svršava u utorak ujutro. Za trodnevne svećeničke duhovne vježbe plaća se 150 dinara, a za osamdnevne 300 d. Prijaviti se valja barem sedam dana prije, da se mogne pravovremeno obavijestiti, ako bi broj raspoloživih mjesta bio već popunjen. Subotica, dne 12. juna 1940. god. Renovationi voti baptismalis optime aptum esse videtur folium ab Ordinariatu Hvarensi editum: Obnova Krsnoga zavjeta. Praenumerari potest vel apud editorem, Knjižnica Zvijezda mora, Hvar vel via Tenae, 100 föl. 0.75 Den. Fidelibus, qui, in fine Missionum vel Exer­citiorum Spiritualium vel quolibet anni tempore, piae caeremoniae in parochialibus aliisque ec­clesiis de Ordinariorum licentia et juxta eorundem normasformulasque ab ipsis approbatas peragen­dae, in qua solemniter promissiones in suscep­tione Baptismatis emissae denuo nuncupentur, devote adstiterint, conceditur svetis conditionibus indulgentia plenaria. Formulae inveniuntur in Manuali rituum et in libris precum ab Ordinario approbatis; occasionibus superius enumeratis etiam prima communio et publica susceptio in associationes catholicas adscribantur. a) Fidelibus, qui coram Ssmo Sacramento in1 qualibet ecclesia vel publico oratorio saltem per dimidium horae ad sacerdotales impetrandas vocationes oraverint, svetis conditionibus indul­gentia plenaria conceditur. b) Pro invocatione a candidatis ad sacer­dotium recitanda: „0 bone Jesu, fac ut evadam sacerdos secundum cortuum“,indulg.300dierum. c) Omnibus superpellicium sumentibus conceditur indulgentia 300, dierum si se cruce signando recitaverint invocationem sequentem: „Indue me Domine, novum hominem, qui secundum Deum creatus est in justitia et sancti­tate veritatis. Arnen.“ d) Pro invocatione: „Mitte, Domine operarios in messem tuam“ indulgentia 500 dierum conceditur. 1. Sacerdotibus Sacrum facientibus conce­ditur: Indulgentia plenaria, svetis conditionibus. 2. Occasione primae Missae neosacerdotum: a) Fidelibus, qui primae Missae alicujus sacerdotis devote adstiterint, conceditur indul­gentia septem annorum; indulgentia plenaria, si sint consangvinei ejusdem sacerdotis ad tertium usque gradum inclusive, svetis conditionibus. b) lis vero, qui palmas neosacerdotum tum die ordinationis sacerdotalis tum die primae Missae devote osculati fuerint, conceditur cen­tum dierum. Fidelibus qui sacerdoti eucharisticum Sac­rificium celebranti, devote ministraverint, con­ceditur indulgentia trium annorum. Nr. 264Ó. Preces et opera pia indulgentiis ditata. Renovatio votorum baptismalium. Pro vocationibus sacerdotalibus. Pro primae Missae celebratione. Pro sanctae Missae ministrantibus.

Next

/
Oldalképek
Tartalom