Bács megyei püspöki körlevelek, 1940
9 Nr. 2000 Annus Jubilaei pro Jugoslavia. K Anno sequenti explebitur spatium mille et trecentorum annorum, ex quo Croatica gens cum Sancta Sede nexum cepit fovere. Anniversarium hoc uti festum sacratum in regno nostro celebrabitur, quamobrem Sanctissimus Pater Litteras apostolicas misit ad gentem Croaticam et annum jubilarem inde a festo ss, Petri et Pauli incipiendum indixit et copiosas indulgentias concessit. Litterae apostolicae praesentibus, ulterius procedendi causa, ut inferius, publicantur: IV. PIUS PP. XII. AD FUTURAM REI MEMORIAM Cum ex Venerabilis Fratris Zagrebiensis Archiepiscopi testimonio edoceamur tertiadecima Sollemnia saecularia peculiari pompa hoc anno celebranda esse ab initis Gentium Croatiae cum Sancta Sede negotiis; atque hac de causa rogati quoque simus ab eodem Praesule, nomine etiam ceterorum Jugoslaviae Episcoporum, ut ea occasione Indulgentias in forma Jubilaei concedere dignemur, Nos, ut ea ratione Christifideles e praedicta natione majora ad pietatem virtutemque sectandam praesidia habeant in hac praesertim teterrima temporum difficultate hujusmodi postulationibus benigne annuendum censemus. Audito igitur Dilecto Filio Nostro Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinali Poenitentiario Majore, de Omnipotentis Dei misericordia ac Beatorum ejus Apostolorum Petri et Pauli auctoritate confisi, praesentium Litterarum tenore, omnibus et singulis utriusque sexus Christifidelibus vere poenitentibus et confessis ac Sacra Communione refectis, qui a proxima vicesima nona die mensis Junii decurrentis anni ad plenam vicesimam nonam item diem mensis Junii anno millesimo nongentesimo quadragesimo primo quamlibet Nationis Jugoslaviae cathedralem vel paroecialem ecclesiam bis visitaverint, ibique in honorem Sanctissimi Eucharistiae Sacramenti quinquies „Pater, Ave et Gloria“, postea ter „Ave Maria" in honorem Deiparae Virginis Mariae, et dein „Pater, Ave et Gloria" semel ad mentem Nostram seu Summi Pontificis devote recitaverint, plenissimam totius poenae, quam pro peccatis luere debeant, INDULGENTIAM, semel tamen tantum ab iisdem acquirendam, concedimus atque impertimur. Permittimus vero ut Christifideles ipsi vixdum e Sacra Aede post actam primam visitationem egressi, iterum atque illico in eam ingredi possint ad alteram visitationem perficiendam. Ut autem Christifidelibus Jugoslaviae Nationis, qui in peculiari rerum locorumque condicione versentur, melius consulatur, haec, quae sequuntur, benigne statuimus: I. Ordinarii dioecesium Nationis Jugoslaviae, si qui impediantur ad praescriptas explendas visitationes, eas in alia pietatis caritatisque Opera, ad singulorum condicionem accomodata commutare aut per se ipsos aut per ecclesiasticos delegatos viros poterunt. Impeditae vero intelligantur moniales, religiosae sorores, tertiariae regulares, piae feminae et puellae aliaeve personae in gynaeceis seu conservatoriis degentes, item impediti censeantur anachoretae monasticum vel regularem Ordinem profitentes et potius contemplationi quam vitae actioni dediti, uti Cistercienses Reformati B. Mariae Virginis de Trappa, Eremitae Camaldulenses et Carthusiani, illi praeterea qui aut captivi sunt aut in carce- ribus custodiuntur, et ecclesiastici vel religiosi viri qui in coenobiis aliisve domibus emendationis causa detineantur. Impediti ii quoque censeantur, qui aut domi, aut in nosocomiis, sive morbo sive imbecilla valetudine laborent, vel aegrotis adsint; ac generatim illi omnes, qui certo impedimento prohibentur quominus statutas visitationes obeant; aequo autem jure habeantur tum operarii, qui victum sibi cotidiano labore comparantes, nequeant se per tot horas ab ipso labore abstinere, tum senes qui septuagesimum aetatis annum excesserint. II. Ordinariis praeterea dioesesium Nationis Jugoslaviae pariter liceat, etiam per delegatos viros visitationes memoratas commutare tum conlegiis, auctoritate ecclesiastica probatis, sive clericalibus sive religiosis; tum adulescentibus qui in conlegiis vivunt, vel con- legia, institutionis vel educationis gratia aut cotidie aut statis diebus frequentant. Ordinarii autem dioecesium Jugoslaviae atque eorundem Delegati nullum alium exsolvant ab obligatione sacramentalis confessionis et Sanctae Communionis nisi quem gravis morbus ab alterutra prohibeat. Quo vero major sit Christifidelium numerus, qui Jubilaei tempore frui possint tanto beneficio, omnibus confessariis nationis supradictae ad juris normam adprobatis, concedimus ut tempore Jubilaei praefato, pro foro conscientiae atque in sacramentalis confessionis actu, et per se ipsos tantum absolvere possint quoslibet poe- nitentes rite dispositos, ab omnibus censuris et casibus Apostolicae Sedi reservatis, imposita tamen, arbitrio suo, cuilibet salutari poenitentia ceterisque de jure injungendis. Ab amplissimis autem facultatibus hujusmodi excipiuntur casus violationis Secreti SanctiOfficii et casus specialissimo modo Apostolicae Sedi reservati, nec non casus ad quos Sacrae Poenitentiariae Decretum