Bács megyei püspöki körlevelek, 1939

Litterae Circulares ad clerum dioecesis Bačiensis a. 1939. dimissae. Litterae Circulares in his et sequentibus pagellis nomine dioecesis Bačiensis utuntur; verbo hoc regio Administratori Apostolico credita intelligatur oportet. I. r Ordinarius votorum, quae anno vergente sacerdotibus congratulantibus nuncupavit, om­nes confratres dioecesis compotes esse deside­rat. Celebraturi sumus, inquit, durante anno qui nobis illucescit, manifestationem solemnem Somborini, qua clerus populusque regionis Ba- čiensis fidelitatem suam erga Christum Regem, nostris temporibus neglectam, demonstrabit; et ad studium virorum, qui soli invitati adesse poterunt, promovendum quovis mense specia­les devotiones secundum locorum indigentias observandae sunt. Una vesperarum Dominicalium ad viros erudiendos statuatur et in ea, respectu ad alios praesentes non habito, de officiis et virtutibus patrum familiarum et juvenum in sermone a- gatur; pertractentur opera status familiaris reli­gionis et publici officii, inquantum eadem ad religiosam vitam virorum spectant; nunc tempo­ris informationes relatae ad Congressum Som- boriensem congruenter proponantur; sivero spes apparuerit, devotionem pro viris singularem, sta­bili modo etiam ulterius servari posse, ordo in­ceptus etiam post Congressum continuabitur. Ordinarius ad pastorale hoc munus maximi mo­menti uberrimam Dei benedictionem adprecatur. Suboticae, die 1 januarii a. 1939. Nr. 300. Themata theologica pro coronis. Pro /. semestri: Adm. Rev. DD. parochi more solito con­scribant Chronica suarum parochiarum idque in Corona proponant. Ceteri vero sacerdotes e Jure Canonico elaborabunt casum sequentem: Pulcheria, puel­la devota morem gerens voluntati parentum nec non suo affectui obsequens matrimonium atten­tavit mixtum sine reversali et in ecclesia aca- tholica; quamvis ex copia familiari etiam in casu separationis provisionem sufficientem habe­ret, adhaeret viro suo; tempore brevi elapso morsibus conscientiae mota ad poenitentiae sacramentum accedere cupit et adit parochum suum cum precibus ut statum ejus coordinare et ei sacramenta impertire velit. An et sub quibus conditionibus illa ad confessionem et frequentem communionem, pro­utí illa antea fecerit, admitti poterit. Pro II. semestri: Admodum Rev. DD. parochi pro anno sequenti ordinem praedicationum exarabunt; ceteri vero sacerdotes hujus dioecesis ex Theologia pastorali collatis parochorum consiliis, in scriptis difficul­tates solvere debent, quae evenire possunt in causa convertitarum, qui postulatis temporis quod nunc est subacti susceptionem in sinum eccle­siae catholicae petunt. Et quidem: 1. Ad legem publicam explendam quinam sit procedendi modus tum ex parte petentium tum ex parte Officii parochialis (Pc. 216); quid agendum sit, ut liberi eorum parvuli et mino- rennes quoque parentes in religione mutata sequi possint. 2. Quomodo sit praecavendum, ne neocon- versi religionem catholicam simulantes effician­tur; num omnes accedentes sine discrimine reci­piantur vel quinam rejiciantur; qualisnam scien­tia catechismi ab eisdem postuletur et quali institutioni subjiciantur; per quot temporis spa­tium catechumenorum durare debet, an sine per­missione Ordinarii et quonam ritu baptizentur vel recipiantur. 3. Quomodo patrini eligantur, quorum erit neophytas post receptionem ad christianam vi­tam practicam adducere; num sacerdotibus mu­nere patrinorum fungi concedi possit; et qualis posteapastorizationismoduspraesuscipiatur, quid circa primam confessionem et confirmationem eorum praevideatur. 4. Cum maxime sit attendendum in quo­nam statu matrimonii vivant ejusque legalitás praevie constitui debeat; quid faciendum sit, in matrimonio coordinando, si ad catholicam fidem una vel utraque pars convertatur vel baptize­tur; omnia in antecessum Ordinario referri de­bent, alioquin facultas indulsa irrita habeatur oportet. 5. Quomodo matriculis et libro convertita­rum, Eudoxiae (Pc. 217) casus inferendi sint et qualia documenta ad data nationalia probanda ostendenda sunt; cui conversio nuntietur; et de conversione vel baptizatione quale documentum exstrui debeat (Pc. 204). Ad omnia puncta superiora demonstranda auctores probati adducendi sunt. Suboticae, die 10 januarii a. 1939. Nr. 1. Vota Ordinarii ad novum annum.

Next

/
Oldalképek
Tartalom