Bács megyei püspöki körlevelek, 1939
— 17 — Ir |r 5. Unio Cleri Subsidiaria proprias habet suas rationes et easdem reddit Rss. D. Franciscus Tamás, Assessor consisto- rialis, praelegendo protocollum Consilii UCS. quod in Litteris circularibus sub nro 4340. jam publicatum est. Coetus consultorum propositas rationes ratihabet, praeliminationem approbat eam- que exsecutioni mandat. 6. De pretio Dotis disserit 111. D. Blasius Rajié, vicarius generalis documenta adferens, ex quibus patet, pretium auri solidi unius grammatis die 1. oct. in commercionali ratione per kilogrammata numerata 85. Den. per grammata dividendi vero 91 Den, fuisse; cum vero taxae stolares ad normam procanonis Codicis Bačiensis 379. c) juxta pretium auri regantur, ex consulto Coetus Consultorum pro anno 1940 taxae sequentes statuuntur: a) Dos in taxis stolaribus, nisi stola a capitalibus vel pio muneribus interessé fidelium non habentibus percipiatur, retinet fundamentale suum pretium 30 Den.; item etiam Congrua cooperatorum computatur. b) In dispensationibus petendis et taxis pro iisdem solvendis Dos per 84; Triendos per 28 Den. computatur; dispensationes in bannis tamen per 20 Den. solvuntur. c) In novis fundationibus Missarum Dos per 84 Den. calculatur, in Missis reductis tot intentiones numerantur, quoties 28 Denarii in summa annuariorum censuum (6%) inveniuntur. 7. De praecavendis pro temporibus quae praevidentur, praesuscipienda proponit Rss. D. Dr. Egerth Jacobus, Abbas; consilia e- jusdem quoad personas, jurisdictionem, functiones et res sacras et profanas referuntur; invia- tiones jam in Coronis perlectae per novas quaestiones decidendas suo tempore supplebuntur. 8. De Pastoralis Theologiae objectis quaestiones pertractantur. a) 111. D. Blasius Rajié, refert monita de communionibus indignis praecavendis. b) Rss. D. Franciscus Tamás facultatem petit absolvendi a censura propter abortum incursa etiam pro tempore Adventus, sicubi tempus communionis paschalis dilatatum est; rationibus adlatis discussis procanon 305 c) completur ordine sequenti; textus novus literis cur- sivis imprimitur: 1. Vicarii foranei et sodales Coetus Consultorum toto anno et qui parochorum nomine in jure censentur, tempore Paschali et Adventus usque ad finem octavae festi SS. Nominis Jesu; eadem facultate augentur vicarii, qui in propria ecclesia funguntur. 9. Statuta prosynodalia circa examina triennalia et synodalia complenda proponit Adm. Rev. D. Paulus Bešlić, consultor; consilia ejusdem in nomine Examinatorum prolata ab anno 1940. obligantia decernuntur et in Litt. circ. promulgantur; iisdem tanquam decretis prosynoda- libus procan. 355—356 Codicis Bačiensis compleantur: Ad Pc. 355 b) „Si quis non praescripto modo vestitus advenerit, examinibus non admittetur; qui catechismum nesciverit, censebitur in examine calculo non approbato." Ad Pc. 355 b) 2: „Sermones, quos examinandi substernere debent, prius a parochis assignandi sunt.“ Ad Pc. 355 c) „1° Si quis examini repeti- torio autumnali sine consensu Ordinarii se non subjecerit, ex thematibus, quae corrigere debuerat, examinabitur anno, quo haec eadem themata objectum examinis ordinarii erunt; quo usque in Cc. non progreditur." Ad Pc. 356 „Examen synodale ex thematibus practicis subiri potest anno a theoretica parte ejusdem elapso." Ad Pc. 356 a) „1° Examen ex parte practica (censurae) separatim et coram universa commissione periclitabitur." „2° Si quis in omnibus triennalibus examinibus ex omnibus disciplinis calculum laudabilem adeptus fuerit, titulo academico „Senioris" notabitur; dispensabitur a theoretica parte examinis synodalis et jus habet subeundi examen synodale ex solis censuris anno elapso post examina triennalia." Pc. 356 c) mutatur et erit: „Disciplinae partis theoreticae in examine synodali dividuntur in duas classes: I. classis constituitur e Theologia Fundamentali, Morali et Pastorali; II. classis e Dogmatica Speciali, Jure Canonico et CB; unaquaeque classis constituit materiam examinis unius anni". 10. Inter Eventualia in consilium venerunt sequentia proposita: a) Rss. D. Antonius Skenderović, Camerarius S. S. petit, ut pretium signorum pro Congressu Somboriensi ad parochialia officia dimissorum, cum eadem ex neglectu eorum non sint venumdata, ad rationes singulorum trahs- agantur; petitio approbatur. b) Adm. Rev. D. Michael Werner, Vicarius foraneus, refert Manuale rituum typis traditum esse, idque ad festa Paschalia conficiendum sperat; officia parochialia exemplaria juxta numerum sacerdotum minime duo accipient, ceteri vero juxta petitum et ad proprias rationes accipere poterunt; Cae- remoniale et liber functionum sequentur. c) Referente Rss D. Dr. Jacobo Egerth, Abbate, officia parochialia monentur, ut matriculas usque ad 15. jan. describere satagant item