Bács megyei püspöki körlevelek, 1938

3 II. Omnes et singuli episcopi quovis quin­quennio relationem facere Summo Pontifici su­per statu dioecesis sibi commissae et Romam Beatorum apostolorum Petri et Pauli sepulchra veneraturi, accedere et Romano Pontifici se sistere tenentur. Huic obligationi satisfacturus fer. II. Paschatis iter aggrediar et adm. Rev DD. curatores hac die orationem in Sacro Mis­sae sacrificio, servatis servandis, pro itinere as­sumere velint, tempore vero exitus mei ex re­gione dioecesis, pomeridie h. 3—3.30 per di­midium horae omnibus Campanis pulsetur; an­te meridiem autem de hac re populo edncto post Missam pro Pontifice Summo oratio fiat. Suboticae, die 30. martii a. 1938. Gratias quam maximas agimus Deo, op­timo Patri, quod aedificia pro exercitiis spiritua­libus apta Suboticae comparare Nobis concessit, in quibus cubilia separata pro vacantibus ad- strui poterint. Huic instituto nomen „Paulinum“ impo­nentes, pro anno currenti duo exercitia spiri­tualia indicimus: diebus 4.—8. julii habebuntur exercitia lingua hungarica, diebus vero 30. aug. — 3. sept. lingua illyrica; ultimis exercitiis ades­se debent quovis anno presbyteri, qui examina subeundo apparuerint; ordo exercitiorum inci­piet vespere et finietur post Missam mane die­rum supradatorum. Rogantur Adm. Rev. DD. qui exercitiis vacare cupierint, ut adventum suum saltem dua­bus hebdomadis praevie Curiae significare velint. Suboticae, die 1. április a. 1938. Examina synodalia et triennalia hoc an­no diebus 29. et 30. augusti observabuntur; examinatriennalia subituri scriptapraedicationum submittere, ceteri vero materiam examinis usque ad 1. augusti Curiae indicare debent. Suboticae, die 1. április a. 1938. Ad levitas nostrae dioecesis educandos anno currenti quoque concursus indicitur et susceptio alumnorum die 4 julii in Subotica peragetur. Alumnis seminarii asciscentur disci­puli examine maturitatis minoris probati, ab­soluta classi quarta cursus gymnasialis; item vero pro disciplina ss. Theologiae concurrentes testimonio maturitatis praediti recipiuntur. Cum vero sufficientia aedificia praesto sint, in spe vocationis sacerdotalis et in sensu ca­tholicae educationis, assumentur ad educatio­nem seminaristicam etiam proles parentum ca- thol eorum, quem in finem constituitur institutum PAUL1NUM. In Paulinum recipiuntur primo candidati pro statu sacerdotii, dein ceteri, qui cursum gymnasialem Suboticae frequentare voluerint. Candidati pro sacerdotali vocatione in clas­sibus superioribus gymnasii solvere debent 500 denarios, quod ex decreto Coetus Consultorum diminui poterit quoad singulos; in inferioribus 400 denarios. Asciti ad disciplinam ss. Theologiae pri­mo anno 300 denarios solvent, quae summa annis sequentibus diminuetur. Ad concursum documenta sequentia re­quiruntur: 1. Libellus suplex juvenis et declaratio pa­rentum. 2. Extractus ex libris Baptizatorum, gra­tis et sine tymbrio ab Officio Parochiali exara­tus. 3. Testimonium de bonis moribus sive a parocho sive a proprio catecheta. 4. Ultimum testimonium scholare. Omnia documenta ante diem 20. mensis junii ad Curiam ABAe submittenda sunt. Concurrentes declamandi causa 4—5 ver­siculos alicujus poematis addiscant, testimonia originalia secum portent, die 4. julii ante meridiem in Domo Sacerdotali appareant ubi inspectio corporalis a medico observabitur et in sessione Consultorum susceptio alumnorum peragetur Die 4. julii concurrentibus gratis provide­bitur, ast pro inspectione medicinali 40 dena­rios ipsi solvere debent. Suboticae, die 2. április a. 1938. Nr. 1950. Ordinarius ad limina Apóst, profecturus. Nr. 1960. Exercitia spiritu­alia in „Paulino" Nr. 1965. Examina obser­vabuntur die­bus 29. et 30. augusti. Nr. 1955. Concursus pro seminanis.

Next

/
Oldalképek
Tartalom