Bács megyei püspöki körlevelek, 1938

- 20 ­c) Paulinum destinatur imprimis pro edu­catione cleri minoris, sed adhibetur ulterius e- tiam ad fines dioecesi proprios, tanquam ho­spitium centrale totius cleri ad munera sua in urbe matre convenientis; utriusque indigentiae cum ex bono communi exortae sunt, ex fonti­bus dioecesis sustinentur. 1° Parentes omnium alumnorum scriptis se consentire declarant, ut filii eorum ad sacer­dotium educentur. 2° In Paulino alumni, aspirantes ex clas­sibus I—IV, solvere debent totam summam quae pro a. 1938/39 per menses in 400 Den. statuitur; alumni vero candidati, ex classi­bus V—VIII,. secundum posse parentum 500 Den. adminus 200 Den. praestant. 3° Ceteri vero sumptus ad sustentationem Paulini necessarii, prouti sunt: salaria Praefecti et Sororum et famulatus ejusdem, alimentatio candidatorum pauperum supplenda, expensa di­versorii sacerdotalis, relutum usus fundo domus solvendum a posteriori computabuntur. II. Rationibus constitutis Coetus Consulto­rum supplices libellos concurrentium examini subjecit et ex iisdem aptos selegit. a) Ad s. Theologiam duo sunt probati et adscripti; et hinc primoannitae quinque habentur. b) Inter candidatos a medico probati et coram Coetu apparentes adscripti sunt octo discipuli pro classi V.; ceteri septem alumni, qui sua studia in Travnik inceperunt, ibidem ea absolvere debent. c) In Paulinum sub conditionibus superius statutis quatuordecim discipuli pro I classi ad­missi sunt, qui in Paulino educabuntur; exa­mini vero post classem IV. subjicientur. III. Cum in consultatione aestiva etiam personalia sacerdotum, praesertim ea quae ad provisionem spectant, pertractari soleant in hac sessione agebatur de domo rustificationis ae­dificanda et de indigentiis Cb et Cc in RO in­serendis. a) Ex sessione Consultorum Excellentis­simus Dominus Nuntius novus per telegraphiam salutatus est. b) Ex Consulto Ad. Rev. D. Francisci Ta­más moderatoris UCS adm. Rev. D. Petrus Littvay parochus Sontaensis, jubilaris sacerdos et parochus consultor pensione provisus est; eidem pro pensione tertia pars 600 D. cum eadem parte lignorum focalium ex proventibus beneficii, duae partes vero ex symbolis UCS statuuntur; quiete sua inde a 1. die oct. a. 1938 usurus est. c) Examina synodalia et triennalia diebus 26—27 mensis augusti absolventur simulque examinati omnes diebus subsequentibus exer­citiis spiritualibus vacabunt, domum hebdoma­da feria IV. reversuri. Suboticae, die 5. julii a. 1938. Prol N. 2032/38. Sacra Congregatio Concilii. Beatissime Pater, Ordinarius Bačiensis, ad pedes S. V. humiliter provolutus, petit, ut disciplina legis abstinentiae et ieiunii in regione eidem concredita ita ordinetur: Lex abstinentiae et jejunii iuxta praescripta ss. canonum 1250 et sequentium observatur. Ratione tamen quod in regione hac inco­lae commixtim cum acatholicis degent et maxi­ma ex parte carnibus vescuntur, necnon ad ab- ususalioquinirreptos tollendos, petitur dispensatio: I. A lege abstinentiae pro omnibus fidelibus, 1. Sabbatis Quadragesimae, excepto Sab­bato Sancto ante meridiem; 2. Feriis quartis et Sabbatis Quatuor Temp. 3. Vigiliis O. Sanet, et Assumptionis B. M. V. 4 Omnibus vero diebus solius jejunii etiam extra comestionem principalem liceat vespere in modica quantitate carnibus uti. II. A lege abstinentiae omnibus diebus, exceptis feria IV Cinerum, feria VI in Parasceve, Sabbato Sancto usque ad meridiem et Vigiliis Nativitatis et Pentecostes: 1. pro operariis in fabricis laborantibus et aliis graviter occupatis et familiis, in quibus plures operarii occasionaliter conducti alimen- tari debent; eo ut iis, et omnibus extra pro­priam domum manducantibus, laridum suile non liquatum condimento imputetur; 2. pro conductoribus in viis ferreis, itine- rantibus et infirmis in balneis et nosocomiis morantibus, et aliis in cauponis et ad mensas communes manducantibus; 3. pro pauperibus et illis, qui ut famuli conducti sunt, si cibos esuriales non habeant; 4. pro familiis illorum, de quibus infra sub nr. III, n. 1 est sermo. III. A lege jejunii et abstinentiae omnibus diebus: 1. pro defensoribus legum financialium, custodibus publicae securitatis et carceris, ex­ceptis diebus feria IV Cinerum, feria VI in Pa­rasceve, Sabbato Sancto, et Vigiliis Nativitatis et Pentecostes; 2. pro militibus, excepta fer. VI in Parasceve; 3. pro tota dioecesi in festis Purificationis, Annuntiationis et Nativitatis B. M. V. et S. Stephani protomartyris, dum ista festa de facto celebrantur; 4. pro omnibus commorantibus in locis, ubi et quando nundinae annuariae habentur. Et Deus ete . . . Sacra Congregatio Concilii, attentis expo­sitis, Ordinario Bačiensi benigne tribuit facul­tates in omnibus iuxta preces per quinquennium. Datum Romae, die 25. április 1938. J. Card. Serafini, prefect. J. Bruno, Secret. Nr. 4135. Relaxatio legis ieiunii et abstinentiae.

Next

/
Oldalképek
Tartalom