Bács megyei püspöki körlevelek, 1938

- 15 ­Ex S. Congregatione Rituum. 1. Deputandi Vicarium Generalem vel ali­um sacerdotem, in aliqua ecclesiastica dignitate constitutum, ad altaria fixa et portatilia con­secranda, servato ritu et forma Pontificalis Romani. 2 Deputandi sacerdotes, si fieri potest, in aliqua ecclesiastica digmtate constitutos, ad al­taria fixa et portatilia exsecrata consecranda, adhibita breviori formula B pro casibus can 1200, § 2 Cod. 1 C ; dum in casu can. 1200. § 1, iám indulta fuit per ipsum canonem fa­cultas et adhibenda esi formula A 3 Deputandi Vicarium Generalem vel alium sacerdotem, in aliqua ecclesiastica digmtate con­stitutum, ad consecrandos calices et patenas; servato ritu et forma Pontificalis Romani. 4. Quando in Missa Hebdomadae Maioris dicitur Passio, pro sacerdotibus qui, praehabita facultate, binas Missas rite celebrant, legendi in una Missa tantum ex Passione, postremam partem (Alléra autem die, etc) praemissis: Mun­da cor meum., etc — Sequentia sancti euan­gelii secundum (Matthaeum). 5. Benedicendi obiecta pietatis signo crucis, servatis ritibus ab Ecclesia praescriptis. Occa­sione tamen visitationis pastoralis quando multi petunt ét plura ac varia exhibent eiusmodi obiecta benedicenda, saepe etiam cum diversis formulis, hisce in casibus permittitur unica for­mula brevior, dum fit signum crucis super ob­iecta, nempe: „Benedicat haec omnia Deus, Pater et Filius et Spiritus Sanctus Amen“. 6. Celebrandi Missam de Requie lectam semel in Hebdomada ab Ordinario in proprio Oratorio; dummodo ne occurat Festum ritus duplicis primae aut secundae classis, Dominica aut Festum de praecepto etiam suppresso, nec- non Octava privilegiata, Feria Quadragesimae, Quatuor Temporum, II. R gationum, Vig lia aut Feria in qua anticipanda vel primo repo­nenda est Missa Dominicae: servatis de cetero Rubricis. 6. Ex S. Poenitentiaria. 1. Absolvendi quoscumque poenitentes (exceptis haereticis haeresim inter fideles e pro­posito disseminantibus) a quibusvis censuris et poenis ecclesiasticis ob haereses tam nemine audiente quam coram aliis externatas incursis, postquam tamen poenitens magistros ex profes­so haereticalis doctrinae, si quos noverit, ac personas ecclesiasticas et religiosas, si quas hac in re complices habuerit, prout de iure, denun- ciaverit; et quatenus ob iustas causas huius- modi denunciatio ante absolutionem peragi ne­queat, facta ab eo seria promissione denuncia- tionem ipsam peragendi cum primum et quo meliori modo fieri poterit, et postquam in sin­5 gulis casibus haereses coram absolvente se­creto abiuraverit; iniuncta pro modo excessuum gravi poenitentia salutari cum frequentia sacra­mentorum, et obligatione se retractandi apud personas coram quibus haereses manifestavit, atque illata scandala reparandi. 2 Absolvendi a censuris et poenis eccle­siasticis eos qui libros apostatarum, haeretico­rum aut schismaticorum, apostasiam, haeresim aut schisma propugnantes, aliosve per Aposto- licas Litteras nominatim prohibitos defenderint aut scienter sine debita licentia legerint vel re­tinuerint; iniuncta congrua poenitentia salutari ac firma obligatione supradictos libros, quan­tum fieri poterit, ante absolutionem, destruendi vel Ordinario aut confessario tradendi. 3 Absolvendi a censuris eos qui impedi­verint directe vel indirecte exercitium jurisdic­tionis ecclesiasticae sive interni sive externi fori, ad hoc recurrentes ad quamlibet laicalem po­testatem. 4. Absolvendi a censuris et a poenis ec­clesiasticis circa duellum statutis, in casibus dumtaxat ad forum externum non deductis: iniuncta gravi poenitentia salutari et aliis in- iunctis, quae fuerint de iure iniungenda. 5 Absolvendi a censuris et poenis eccle­siasticis eos qui nomen dederint sectae mas- sonicae aliisque eiusdem generis associationi­bus, quae contra Ecclesiam vel legitimas civi­les potestates machinantur; ita tamen ut a re- spectiva secta vel associatione omnino se se­parent eamque abiurent; denuncient, iuxta can. 2336, § 2, personas ecclesiasticas et religiosas, si quas eidem adscriptas noverint; libros, ma- nuscripta ac signa eamdem respicientia, si qua retineant, in manus absolventis tradant, ad S. Officium quamprimum caute transmittenda aut saltem, si iustae gravesque causae id postulent, destruenda; iniuncta pro modo culparum gravi poenitentia salutari cum frequentatione sacra- mentalis confessionis et obligatione illata scan­dala reparandi, 6. Absolvendi a censuris et poenis eccle­siasticis eos qui clausuram Regularium utrius- que sexus sine legitima licentia ingressi fuerint, necnon qui eos introduxerint vel admiserint; dummodo tamen id factum non fuerit ad finem utcumque graviter criminosum, etiam effectu non secuto, nec ad externum forum deductum; congrua pro modo culpae poenitentia salutari iniuncta. 7. Dispensandi ad petendum debitum co- niugale cum transgressore voti castitatis perfec­tae et perpetuae, privatim post completum XV11I aetatis annum emissi, qui matrimonium cum dicto voto contraxerit, huiusmodi poenitentem monendo, ipsum ad idem votum servandum teneri tam extra licitum matrimonii usum quam si coniugi supervixerit. 8 Dispensandi super occulto criminis im­pedimento, dummodo sit absque ulla machina­

Next

/
Oldalképek
Tartalom