Bács megyei püspöki körlevelek, 1938
- 13 — N. 323/38 v * Sacra Congregatio Consistorialis. Infrascriptus Cardinalis Sacrae Consistorialis Congregationis a secretis fidem facit ac testatur Excmum P. D. Ludovicum Budanović, Episc. tit. Cisa- mensem, Ordinarium Bačiensem pro quinquennio 1934—1938., iuxta cann. 340, 341 Codicis luris Canonici, sacra Limina beatorum Apostolorum Petri et Pauli visitasse, eorumque sepulcra pie veneratum esse; ac praeterea super statu dioecesis sibi commissae relationem scripto exhibuisse, quae suo tempore in hac Sacra Congregatione proponetur atque examinabitur. Datum Romae, ex aedibus S. C. Consistorialis, die 21. április 1938. Sr. R. E. Card. Rossi V. Santoro a Secr. Ads. Exmo Ordinario Bačiensi. N. 309/28 Sacra Congregatio Consistorialis. SSmus D. N. Pius Dio. Prou. PP. XI. his Sacrae Congregationis Consistorialis litteris, iuxta Motu Proprio „Post datam" diei 20 április 1923, benigne indulget, ut Exmus P. D. LudutMcus Budanović Ordinarius Bačiensi s a subsignata die ad integrum annum 1943 quo de iure exhibenda est relatio dioecesana, uti possit facultatibus quae, a respectivis SS Congregationibus statutae in hoc indice continentur. Facultatibus, quae in hoc indice, suis locis. Episcopo dioecesano personaliter reservantur, ipse tantum uti poterit. Datum Romae, ex aedibus S. Congregationis Consistorialis, die 21. április 1938. Sr. R. E Card Rossi V. Santoro a Secr. Ads. 1. Ex Suprema S. Congregatione S. Officii. 1. Concedendi non ultra triennium, licentiam legendi ac retinendi, sub custodia tamen ne ad aliorum manus perveniant, libros prohibitos et ephemerides, exceptis operibus haere- sim vel schisma ex professo propugnantibus, vel etiam ipsa religionis fundamenta evertere nitentibus nec non operibus de obscoenis ex professo tractantibus, singulis christifidelibus sibi subditis, nonnisi tamen cum delectu et iusta ac rationabili causa (cfr. can. 1402, § 2, Cod I. C.), iis scilicet tantum, qui eorumdem librorum et ephemeridum lectione sive ad ea impugnanda sive ad proprium legitimum munus exercendum, vel iustum studiorum curriculum peragendum, vere indigeant. ADNOTANDUM. Recensita facultas Episcopis conceditur per se ipsos personaliter exercenda, seu nemini deleganda; et graviter onerata ipsorum conscientia super reali omnium memoratarum conditionum concursu. 2. Ex S. Congregatione de disciplina Sacramentorum. 1. Dispensandi iusta et rationabili ex causa super matrimonialibus impedimentis minoris gradus, quae in can. 1042 recensentur, nec non super impedimenti* impedientibus, de quibus in can. 1058, ad effecum tantum matrimonium contrahendi. 2. Dispensandi ex gravi urgentique causa, quoties periculum sit in mora et matrimonium nequeat differri usque dum dispensatio a Sancta Sede obtineatur, super impedimentis infra recensitis: a) consanguinitatis in secundo aut in tertio cum primo mixtis, dummodo nullum exinde scandalum aut admiratio exoriatur; b) consanguinitatis in secundo lineae collateralis gradu; c) affinitatis in primo lineae collateralis gradu aequali vel mixto cum secundo; d) publicae honestatis in primo gradu, dummodo nullum subsit dubium quod coniux esse possit proles ab altero contrahentium genita. 3. Dispensandi tempore et in actu Sacrae Pastoralis Visitationis aut Sacrarum Missionum, et non ultra, super omnibus matrimonialibus impedimentis supra memoratis cum iis qui in concubinatu vivere reperiuntur. 4. Sanandi in radice matrimonia nulliter contracta ob aliquod ex impedimentis iuris ecclesiastici maioris vel minoris gradus, exceptis iis provenientibus ex sacro presbyteratus ordine et affinitate in linea recta, matrimonio consummato, si magnum adsit incommodum requirendi a parte, ignara nullitatis matrimonii, renovationem consensus, dummodo tamen prior maritalis consensus perseveret et absit periculum divortii; monita tamen parte conscia impedimenNr 4000. Testimonium de peracta visitatione Romana Nr. 4100. Index facultatum quinquennalium