Bács megyei püspöki körlevelek, 1938

- 7 III. Emin. Dom. Pelrus Cardinalis Fumasoni-Biondi, Praefectus S. Congregationis de Propaganda Fide d. 14. apr. a. D. 1937. sub Prot. N. 1248 litteras circulares ad singulos Ordinarios dimittens eorum alacrem caritatem expostulavit, ut in causa missionum omnem operam stu­diumque apud suam quamque ecclesiam, adhibita im­primis consociatione cleri missionali, navare studerent; litteris suis apposuit Decretum Sanctae Sedis quod in Ac­tis Apostolicae Sedis die 5. nov. 1937. pag. 435. publica­tum est; ex Decreto eodem argumentum majoris momenti inferius typis datur et exsecutioni simul mandatur. Nuper accepimus etiam conspectum Consilii de Opere Missionali et ex eodem videtur, dioecesis nostra anno praeterito secundum numerum fidelium infra ambitum ann. 1929—1936. annue binas solummodo paras (0.02 Den.) solvisse; idem publicabitur in universali Conspectu S. Congregationis de Propaganda Fide; quod omnino inde­corum pro dioecesi nostra esse, simulque ex eodem des- organisatio petiti patet. Quamobrem Decreto publicato cau­sam ordinamus, ut sequitur, omnes comministros fratres ad eandem alacrem caritatem praestandam rogantes. A) Pia Unio Cleri pro Missionibus. 1. De natura et fine. Pia Unio Cleri pro Missionibus est consociatio sacerdotum ad sac­ras Ecclesiae missiones adjuvandas instituta et ad normam can. 708 Cod. Jur Can. in singulis dioecesibus erigenda est; Unio Cl. pro M ope­ram impendit ad fidelium animos disponendos ita ut omnibus Operibus missionalibus pro viri­bus succurrant. Piae Unionis sodales finem sibi proposi­tum assequi student: fervidis ad Deum preci­bus, cognitione missionum earumque indigen­tiarum, monendo Christi fideles variis modis ad catholicis missionibus succurrendum, naviter operam dando ut omnibus innotescant et pro­moveantur Opera missionalia. 2. De sodalibus. Piae Unioni Cleri pro Missionibus adscribi possunt omnes sacerdotes, nec non clerici; adscriptio fit sive a Consilio Dioecesano sive a Consilio Nationali; Sodales ordinarii, praeter caetera Piae Unionis officia praestita, statutam a Consilio Nationali stipem quotannis solvunt. Sciant tamen sodales, non sufficere nomen dare Piae Unioni, sed naviter et fideliter exse­quenda esse ea officia, quae nomen dantes susceperunt, si gratiis Piae Unioni ab Ecclesia concessis vere frui desiderent. 3. De regimine. Ut Opus missionale in omnibus nationibus facilius institueretur ejus- que actio efficacius ordinaretur et regeretur, Ro­mae constitutus est Unionis Secretarius Inter- nationalis a S. Congregatione de Propaganda Fide immediate dependens. In unoquoque regno Piae Unioni proxime praeest Consilium Nationale constans ex viris de re missionali benemeritis; Consilii Nationa- lis est omni studio Piam Unionem in regno promovere, stipem statuere a sodalibus solven­dam, examinare atque recognoscere rationes accepti et expensi a Consiliis Dioecesanis. Piae Unioni Cleri pro Missionibus in sin­gulis dioecesibus praeponitur Consilium Dioe- cesanum, constans a Directore seu Moderatore et Consiliariis quorum unus Secretarii, alius Arcarii munere fungitur; omnes ab Ordinario nominantur; Consilii Dioecesani est Piam Unio­nem in dioecesi promovere, curare, ut omnes sacerdotes illi nomen dent et praecipue ut om­nes adscripti studio erga missiones incensi sanc­tum Consociationis finem actu se prosequentur. 4. Congressus Unionis Cleri dioecesanus semel saltem bienniis celebrabitur, et in eo Director rationem reddere debet de statu oeco­nomico Piae Unionis; quod in nostra dioecesi occasione Coronarum distr ctualium et Coetus Consultorum quotannis efficietur. B) De Opere a Propaganda Fide. Pia Unio Cleri distinguitur ab institutione Operis a Propaganda Fide cui adscribendi sunt laici fideles, de quo in L>tt Cire a. 1924 p. 13. agitur; utrumque opus eundem finem et media habet. C) Favores spirituales omnibus sodalibus concessi I Indulgentia plenaria, suetis sub condi­tionibus lucranda, in festis: 1. Epiphaniae, 2. Ss. Apostolorum, 3. S. Mich <elis Archangeli, 4 S. Francisci Xaverii, 5 semel in mense, die ad proprium cuiusque arbitrium eligenda, 6. in articulo mortis, servatis servandis. II. Indulgentia centum dierum pro quolibet pietatis opere in favorem missionum expleto. III. Facultas (dummodo adscriptus ad sacramentales confessiones audiendas sit appro­batus) benedicendi ac imponendi, servatis ri­tibus ab Ecclesia praescriptis, scapularia Pas­sionis D. N. Iesu Christi, Immaculatae Concep­tionis B. M. V., SS. Trinitatis, B M. V. perdo­lentis, B. M. V. a Monte Carmelo, ab Aposto- lica Sede approbata (cfr. infra n. V). IV. Facultas, ut supra benedicendi ac im­ponendi, sub unica formula, scapularia quae ut Sodales Piae Unionis imponendi facultate gaudent. V. Facultas imponendi scapularia de qui­bus supra, absque inscriptionis onere in album Confraternitatis. VI. Facultas pro omnibus adscriptis anti­cipandi a meridie recitationem Matutini cum Laudibus subsequentis diei, dummodo tamen officium diei iam persolverint. Nr. 2000. Pia Unio Cleri pro Missionibus.

Next

/
Oldalképek
Tartalom