Bács megyei püspöki körlevelek, 1936

2 Nr. 500. Relatio de de­putato cum co­piis Visitarum Canonicarum. Antiquus fons sustentationis sacerdotum in nostra regione fuit et est obligatio jurisdictionum politicarum varia deputata parocho praestandi; hujusmodi deputata enumerantur; aes paratum, ligna focalia, vinum, sal, caro vitulina, sus vel bos saginatus, fasciculi arundinis, butyrum liqua­tum, cultivatio agrorum, foenum etc. Jus cleri et onus communitatis politicae vel urbarialis, vel silvarum status fundatur in Visitis Canonicis, quae a judicatura semper pro bilaterali conventione agnitae sunt. Deputat se oslanja na privatan ugovor župnika sa opčinom. Kao takav su sudoví přiznávali „Vizité kanonske“, u kojima se návode prihodi crkve- nog osoblja, a ove kanonske Vizitě su u ono vrijeme i úpravné vlasti potpisivale. Zupniku pripada osim nadarbinske sesije zemlje, od svojih vjernika lukno, a od opdne participacija u opčinskim i urbarskim šumskim prihodima po naživu: deputare=otsječi, odvojiti. Deputati su prirodna poslužja, što ih sveče- niku daje opčina kao moralno tijelo. Návode se u kanonskim pohodima i prema starim obi- čajima obavezni su još i u slučaju da je opčina materijalno oslabila (M. U. D 1887.—50 260). Deputatima se računaju razna podavanja po mjesnom običaju kao što su: drva, pravo napasavanja, vino, podvoz, loj, sijeno, buter, sol, debelo svinjče ili tele, ili drugo prema za- bilježbama u kanonskim Vizitama, u svakoj opčini posebno. Deputati terete opčinu kao moralno tijelo, a ne samo katolike vjernike, i uvrščava se u opéinski proračun. Sama okolnost, da je duž- nost dvojbena, opčinu ne oslobadja ovoga te- reta (M. V. 1903.-39.102). Zupnik ne može iči na gradanski sud, dok se obvezatnost ne utvrdí úpravním putem; úpravné vlasti imaju obavezu, da prije ustano- ve; i ukoliko opčina ne če da ovoj dužnosti udovolji, župnik neka traži sudom. Jus hoc pro futuro servari debet, ideo ro­gantur Officia Parochialia, ut ex Visitis Cano­nicis inquirant, ad qualia deputata praestanda communitates politicae vel urbariales, vel sta­tus, in Visitis Canonicis se obstrinxerint, et a. 1918. praestiterint. Officia Parochialia breviter rem heic refe- jant appositis copiis Visitarum Canonicarum, et observent, an in redemptione leclicalium et­iam jus parochi quoad deputata agnitum sit Recognitio juris, si pacifice et sine actione movenda fieri potest, declaratione communita­tis peragatur et in forma Visiiae Canonicae describatur. Etiam ea Officia Parochialia, quae novi- ter constituta sunt, vel quae nihil de hac re rescire possunt, similiter heic relationem, sal­tem negativam, mittant, Suboticae, die 2. januarii a. 1936. Secundum §. 79. f) Ordinis pro munere Consilii Catholici statutum parochus, qui ex officio custos est omnium catholicorum institu­torum et eo magis qua praeses Consilii Catho­lici, quovis tertio mense invigilare debet ratio­nibus ejusdem; item Centrali Consilio institutio­num catholicarum officium incumbit ex eadem causa operationi communitatum catholicarum superinspiciendi. Exsecutio ejusdem Ordinis ab Ordinario eo ex fine urgetur, ut operatio Consilii Catho­lici qua oeconomicae commissionis parochiae tam officio parochiali quam oeconomiae dioe- cesanae coordinari, munus invigilandi pro pa­rocho adfirmari et cooperatio omnium commu­nitatum catholicarum construi possit. Parochus et praesidium Consilii Catholici quovis quadrante anni elapso cum suis officia­libus et ministris rationem ponent, invigilabunt perceptionibus et erogationibus, perspicient ti­tulos et quietantias et de eis rationem secun­dum formam impressam et ab administratione „Tena" petendam Ordinario reddent. Conspectus submittendus non est finale ratiocinium, sed solum interimalis relatio de operatione Consilii Catholici, apochae non sunt apponendae; relationi nomina sua subscribant parochus et praeses laicus Consilii Catholici. Item secundum formam a Tena petendam exarentur et quamprius submittantur praelimi- nationes pro a. 1936. et redditiones rationum pro a. 193d. Suboticae, die 1. februarii a. 1936. Rogantur Officia Parochialia, ut mandatum hujus Ordinarii in Litt. Cire. pag. 17. a. 1935. ad effectum deducant et quam primum prae­scriptas pyxides exponendas procurent, quia in novo Computo mA in speciali positione de effectu harum collectionum ratio reddenda erit. Suboticae, die 6. januarii a. 1936. In officina typographica excuduntur et con­fecta ad Officia Parochialia dimittentur Statuta dioecesana, quae post Synodum obligabunt om­nes ministros ecclesiae, quibus adnumerantur cantores, sacrystiani. campanatores et vespillo­nes in coemeteriis. Rogantur Adm. RR. DD. parochi et rectores ecclesiarum, ut eadem om­nibus interessé habentibus nota faciant. Suboticae, die 28. februarii a. 1936. Jacobus Schwerer, administrator in Bački Breg, nominatus est administrator in Kruševlje; Emericus Heck, vic. coop. in Sombor, constitu­tus est administrator in Bački Breg. Augustinus Zv. Luckarž, cooperator, ex Bač translatus est ad Karavukovo. Suboticae, die 25. februarii a. 1936. Ludovicus Budanovič Episcopus, Apostolicus Bačiensis Administrator. Nr. 800. Relatio de ope­ratione Consilii Catholici quater in anno. Nr. 900. Expositio pyxidum. Nr. 930. Ministri eccle­siarum de no­vis statutis cer- iores reddantur. Nr. 940. Mutationes per­sonales.

Next

/
Oldalképek
Tartalom