Bács megyei püspöki körlevelek, 1935

- 2 ­Parochi et ceteri rectores ecclesiarum loco thematum ss. Theologiae pro a. 1935. praepa­rare debent textum, qui pro libro Historiae do­mus componendo et pro ordine praedicandi statuendo requiritur. Selectionem et adorna- tionem materiae parochi, occasione Coronae referent, ejus compositioni Vicarius foraneus inspiciet, et in relatione sua ad Ordinarium mittenda sive in protocollo Coronae sive in lit­teris appositis peractae operae mentionem fa­ciet. Textus in librum nonnisi Vicario foraneo approbante induci poterit ejusque erit occasio­ne visitationis textum subscribere. I. Pro Corona vernali colligere et descri­bere studeant argumenta et additamenta, quae ad Historiam parochiae pertinent, quibusque Liber Chronicus inchoabitur. Ceu diligentes rerum antiquarum scruta­tores earumque amatores conferent argumenta, quae in futuro commentarium temporis prae­teriti suppeditabunt: „Colligite micas ne pereant". Nec foliis nec atramento parcatur ut memoria praesentis et perfecti servetur, quod pro exigentiis suc­cessorum nostrorum quocumque modo neces­sarium esse poterit. Excerpantur quae in Visitationibus Cano­nicis historica et characteristica inveniuntur; con­signentur ex matriculis nomina parochorum alio­rumque sacerdotum, qui in parochia opus Christi operati sunt, signatis annis muneris eorum. Pro historicis additamentis scholarum ad instar copiae describi poterit textus concernens ex libro: J. Berauer, „A kalocsa-egyházmegyei róm. kath. népiskolák története". Inferantur documenta et data historica quae de patronatu, de praesentatione vel nomi­natione parochi et ceterorum ministrorum agunt. Statistica data de impopulatione prouti in Litt. Cire. a. 1932. statutum est; simul et cetera concernentia, quae in fontibus profanis fide digna inveniuntur. Acta descripta sigillo officii parochialis et subscriptione parochi muniantur, data histo­rica secundum fontes eorum citentur. II. Pro autumnali Corona componatur ordo praedicandi pro anno 1935. Coetui consultorum a. 1933—34. absoluto placuit, quod et Ordina­rius approbavit, ut disciplinae ss. Theologiae in quinque partes dispositae per quodvis lus­trum in praedicationibus explicatae coram po­pulo fideli pertractarentur. Divisio disciplinarum ss. Theologiae in AABAe LVIII. conspiciuntur et themata prae­dicanda suo tempore typis data dimittentur. Cum vero thematibus statuendis ulteriore dis­cussione opus sit, DD. Curiones intimatione eorum singillatim non exspectata pro anno 1935. (summatim 30), sena objecta pro suo libitu eligant eaque per annum diebus Domi­nicis disponant et inquantum fontes pro eis exarandis apti praesto sint, eosdem assignent. Cooperatores, quorum est in ecclesia praedi­care, dispositioni parochi oboedire tenentur. Ceterae praedicationes, quae ad materiam in sex thematibus dispositam ulterius interpre­tandam neccessariae et opportunae videntur, ad placitum concionatoris coordinari poterunt. * Pro semestri I. Cum magna sit differentia inter doctri­nam ecclesiae catholicae et ecclesiae orienta­lis dissidentis de statu animarum post mortem, quaeritur, quid de fide credendum sit: a) de vita spirituali post cessationem vi­tae corporalis, b) de judicio particulari, c) circa purgatorium? Pro semestri II. Nemo ignorat, quanti momenti SSmus Do­minus Noster, Pius Pp. XI. Actionem Catholi­cam aexistimet, ac nostris potissimum tempori­bus, cum fidei morumque integritas in discri­men cotidie periculosius vocatur, ipsam a pas­torali ministerio et a vita christiana minime disjungi posse dicat, praesertim autem quoad christianam juventutis nostrae educationem. Maximum nempe periculum juventuti catholi­cae imminet ex parte tot variarum sodalitatum, quae aut religiosum indifferentismum propa­gant, aut vero, quod multo pejus est, directe vel indirecte contra religionem et rectum sen­sum moralem pugnant. In tali nostrae aetatis conditione, juvenum animis subveniendi modum maxime opportu­num sodalitates catholicae praebent. Quaeritur: quid de organisationibus catholi­cis nunc apud nos existentibus aestimandum sit? et quae sodalitates pro juventute catholica utriusque sexus nostris temporibus aptissimae videantur? Suboticae, die 15. januarii a. 1935. Vicarii Cooperatores translati sunt: Nicolaus Sémiid ex Bajmok ad Novi Sad ad S. Mariam, Andreas Hrubiány ex Kula ad Bajmok, Petrus Lotterer ex Senta I. ad Kula. Administratio parochiae S. Stephani in Senta concredita est Francisco Tamás, vicario foraneo. Suboticae, die 15. januarii a. 1935. Ludovicus Budanović Episcopus, Apostoiicus Bačiensis Administrator. Themata pro ceteris. Nr. 497. Mutationes personales. Themata elu­cubranda a rectoribus ec­clesiarum. Nr. 100.

Next

/
Oldalképek
Tartalom