Bács megyei püspöki körlevelek, 1935

Nr. 2380. Indulgentiae Litaniarum ces­sant ob verbo­rum detractio­nem.- 10 — Ex generali consuetudine, quando in ec­clesiis vel oratoriis publice recitantur Litaniae Lauretanae B. Mariae Virg. sine cantu, primae quinque invocationes (Kyrie, eleison — Christe, eleison — Kyrie, eleison — Christe, audi nos — Christe, exaudi nos) iterantur, nempe sin- gillatim prius dicuntur a sacerdote ac deinde a populo repetuntur. Quod licite fieri posse con­stat ex decreto S. Ritum C., 6. novembris 1925, n. 4397 ad VI. Attento autem canone 934, § 2, Codicis iuris canonici, quidam dubitabant an ob prae­fatas additiones lucrifieri possent indulgentiae pro earumden Litaniarum recitatione concessae. Iamvero ex declaratione S. Paenitentiariae Ap., diei 26. novembris 1934., a Summo Ponti­fice approbata, patet indulgentias in casu non cessare ob invocationum repetitionem; haec enim additio seu potius repetitio nequaquam Litaniarum substantiam alterat. Nihilominus sicubi Litaniae Lauretanae ita cantentur, ut bis dicantur coniunctim duae priores invocationes (Kyrie, eleison — Christe, eleison), et postea, praetermissa tertia invocati­one (Kyrie, eleison) ad Spiritum Sanctum, di­cantur sequentes invocationes (Christe, audi nos — Christe, exaudi nos), indulgentiae ces­sant, iuxta decretum eiusdem S. Paenitentiariae Ap., 21. iulii 1919. Item ex eodem decreto ces­sant indulgentiae, si invocationes mariales ter­nae coniungantur cum unico Ora pro nobis (ex. gr. Sancta Maria, Sancta Dei Genitrix, Sancta Virgo Virginum, ora pro nobis), aut si semel tantum dicatur Agnus Dei qui tollis peccata mundi, coniunctim additis verbis: parce nobis, Domine — exaudi nos, Domine — miserere nobis. In his enim casibus alteratur Litaniarum substantia ob verborum notabilium detractionem. (Cfr. decreta S Rit. C., 15 odobriš 1920, n. 4362, et 10. novembris 1921, n. 4367. atque Ephem. liturg., an. 1926, p. 332). Suboticae, die 15. junii a. 1935. Anno currenti eodem die concurrunt so- lemnitas Ss. Cordis Jesu et festivitates publicae de Vidovdan. Tempore consveto et secundum ritus praescriptos celebretur Missa cantata co­ram Sanctissimo, simulae peragatur oblatio Ss. Cordi. Si in parochia adsunt duo sacerdotes, tempore secundum consensum cum auctoritati­bus statuto celebretur altera missa cantata item de Festo; si vero unus tantum adest sacerdos, tempore constituto habeatur devotio „Miserere" ordine noto et addatur cantus „Libera" in textu vulgari sine absolutione; cataphalcus vero exponi non licet in ullo casu. Suboticae, die 20. junii a. 1935. In Domo Exercitiorum Spiritualium Za- grabiae hoc anno sequentes cursus exercitiorum pro sacerdotibus habebuntur: 8—12. julii; 19—27. julii (per 8 dies); 5—9. augusti; 26—30. augusti; 16—20 Septem­bris; 14—18. odobriš et 4—8. novembris. Sacerdotes piis exercitiis vacare cupientes suum adventum Rmo D. Rectori Domus (Zagreb, Jordanovac 110.) saltem 7 diebus ante nuntient. Suboticae, die 15. junii a. 1935. Hoc anno in sequentibus parochiis sacra­mentum s. Confirmationis administravi: Die 26. maji in Bajmok, 27. maji in Prigr. Sv. Ivan et Svilojevo, 28. maji in Sonta et Kupusina, 29. maji in Bački Monostor, 30. maji in Apatin. Die 1. junii in Bezdan et Kolut, 2. junii in Bački Breg et Gakovo, 3. junii in Stanišić et Kruševlje, 4 junii in Ridjica, Dominica Pentecostes in Subotica ad S. Teresiam, Feria II. Pentecostes in Subotica ad S. Rochum, Feria III. Pentecostes in Tavankut. Suboticae, die 15. junii a. 1935. Ludovicus Budanović Episcopus, Apostolicus Bačiensis Administrator. Nr. 2385. Ritus observan­dus occasione festivitatum de Vidovdan. Nr. 2151. Cursus exer­citiorum Zagra- biae an 1935. Nr. 2392. Administratio Sacramenti Con­firmationis.

Next

/
Oldalképek
Tartalom