Bács megyei püspöki körlevelek, 1933
5 Constitutio Apostolica Indulgentiae et facultates suspenduntur vertente anno generalis maximique Iubilaei a die II. mensis Aprilis a. MDCCCCXXXIII. ad diem usque II. mensis Aprilis a. MDCCCCXXXIV, PIUS EPISCOPUS Servus Servorum Dei ad perpetuam rei memoriam Nullo non tempore, per Anni Sancti decursum, christifidelibus cordi fuit, iis etiam qui ab Apostolica Sede longo terrae marisque intervallo disiunguntur, ad Almam hanc Urbem singillatim catervatim convolare, non modo ut Iubilaei Magni beneficiis fruerentur, sed etiam ut principem catholici nominis auctoritatem praesentes observarent atque venerarentur. Quod quidem, quamvis in angustias redactae, nostra hac aetate, rei oeconomicae condiciones ab itineribus suscipiendis homines prohibere videantur, tamen per proximam etiam piacularem celebrationem effectum iri confidimus, non sine maxima animorum utilitate. Si enim quotquot hac de causa huc convenerint, non communi viatorum more, sed fide duce ac pietate comite Apostolorum Principis sepulcrum inviserint, si martirum hypogea, si tot avitae religionis monumenta adierint, procul dubio fieri non potest quin ii, Romam veluti patriam alteram cuiusque suam ingressi, ex eadem ita bene animati conformatique egrediantur, ut magis magisque romano spiritu ferve- ant. atque catholicam fidem confirmatam habeant christianamque caritatem adauctam. Ut igitur omnibus vel luculentius pateat Almam hanc Urbem, ob lesu Cristi Vicarii sedem, integrum esse inviolatumque spiritualium munerum veluti fontem ac caput a Deo constitutum, utque quam plurimi peregre ad eam, copiosa pietatis expiationisque adiumenta impetraturi, confluant, quod decessor Noster Sixtus IV. anno MCCCCLXXIII, decrevit — promulgata scilicet Iubilaei indulgentia, iam ceteras omnes paenarum relaxationes, aut concessas aut concedendas, itemque facultates cuivis factas, extra Urbem, Apostolicae Sedis nomine atque auctoritate dispensandi absolvendique in utroque foro, conquiescere per annum piacularem atque suspendi — id ipsum Nos per has Litteras statuere censemus, prudenti tamen tempe- tione modoque adhibito, quemadmodum infra enucleaturi sumus. Itaque, auctoritate Nostra apostolica, usitatas indulgentias, ut decessores Nostri simili in causa decreverunt, sic Nosmet per totum Anni Sancti decursum ubique — in Ecclesia etiam Orientali — intermitti suspendique decernimus; itemque facultates Nostro nomine extra Urbem exercendas intermittimus atque suspendimus, iis tamen in utraque re exceptis, quas mox enumeraturi sumus. Itaque, auctoritate Nostra apostolica, usitatas indulgentias, ut decessores Nostri simili in causa decreverunt, sic Nosmet per totum Anni Sancti decursum ubique — in Ecclesia eliam Orientali — intermitti suspendique decernimus; itemque facultates Nostro nomine extra Uiberri exercendas intermittimus atque suspendimus, iis tamen in utraque re exceptis, quas mox enumeraturi sumus. Etenim ex indulgentiis, quae pro vivis concessae sunt, has, quae sequuntur, integras atque immutatas permanere volumus: I Indulgentias in articulo mortis lucrandas. II. Eam, qua frui omnibus licet, quotquot, ad sacri aeris pulsum, precationem „Angelus Domini", vel, pro temporis ratione „Regina caeli", vel, si neutrum fieri potest, quinquies Salutationem Angelicam „Ave Maria" recitaverint. III. Indulgentias iis tributas qui pie templa inviserint, ubi Sacramentum augustum quadra- gin'a horarum spatio adorandum proponitur. IV. Indulgentias, quas eos lucrari decretum est, qui Sacramentum augustum, cum ad aegrotos defertur, comitentur, aut facem vel cereum per alios ferendum ea occasione mittant. V. Indulgentiam, toties quoties lucrandam, iis concessam, qui sacellum Portiunculae in templo S. Mariae Angelorum, prope Assisium, pietatis causa, adierint. VI Indulgentias in sacris Palaestinae locis iam vigentes, in eorum quidem favorem qui per iubilarem annum eadem sacra loca pie inviserint. Idque eo consilio libenter concendimus, ut christifideles, per saecularem hanc celebrationem, uberius spiritualibus fructibus iis in locis fruantur, quae veluti theatrum fuere divinae Redemptionis. VII. Indulgentiam plenariam a Nobis recens concessam, quam semel dumtaxat is lucrari potest, qui, quo die maluerit, Lapurden- sem specum pie inviserit, a die scilicet XI. mensis Februarii a. MDCCCCXXXIII ad integrum diem XI mensis Februarii a. MDCCCCXXXIV; quandoquidem per hoc temporis intervallum Immaculatae Virginis manifestationis eventum celebratur, ante annos LXXV inibi prodigialiter actum. — Cum enim hoc anno undevicessimum exeat saeculum ab humani generis Redemptione, id etiam valde opportunum est, ut christifideles Deiparam Virginem, omnium hominum Matrem a moriente lesu Christo constitutam, recolant atque experiantur. Nr. 1854. lonstitutioApost. de indulgentiis vertente Anno Sancto-