Bács megyei püspöki körlevelek, 1933
- 20 Disputantibus nec in eamdem sententiam convenientibus viris doctis circa sensum ac vim clausularum „visitandi ecclesiam aut oratorium publicum vel (pro legitime utentibus) semipu- blicum“ et „precandi ad mentem Summi Pontificis", quae indulgentiarum concessionibus non raro addi solent, Ssmus D. N. Pius divina Providentia PP. XI., ad instantiam infra scripti Cardinalis Paenitentiarii Maioris, in audientiis, die 16 lunii ac die 8 Iulii c. a. eidem impertitis, ad omnem in posterum dubietatem anxietatemque auferendam benigne declarare dignatus est, per visitationem ecclesiae vel (ut supra) oratorii, intelligi „accessum ad hoc vel ad illam saltem cum intentione quadam generali seu implicita honorandi Deum in se vel in Sanctis suis, aliqua adhibita prece, et quidem prece praescripta, si aliqua imposita fuit ab indulgentiae largitore, vel aliqua qualibet sive orali sive etiam mentali pro cuiusque pietate ac devotione"; clausulae vero „precandi ad mentem Summi Pontificis" plane satisfieri adiiciendo ceteris operibus praescriptis recitationem ad eam mentem unius, ut aiunt, Pater, Ave et Gloria, relicta tamen libertate singulis fidelibus, ad normam can. 934. §. 1„ quamlibet aliam orationem recitandi iuxta uniuscuiusque pietatem aut devotionem erga Romanum Pontificem. Datum Romae, ex Sacra Paenitentiaria Apostolica, die 20. Septembris 1933. L Card. Lauri, I. Teodori, Paenitentiarius Maior. Secretarius. Publicato decreto S. Paenitentiariae Apo- stolicae dd. 20. Martii 1933. (AAS 1933., pag. 170.), quo piis consociationibus revocatur concessio largiendi sacerdotibus adscriptis facultates benedicendi devotionis obiecta eisque indulgentias adnectendi, exortum est dubium, an dicto decreto censendae sint abrogatae memoratae facultates etiam pro sacerdotibus ante evulgationem decreti adscriptis. Proposito ab Ordinario Tergestino huic dubio S. Paenitentiaria die 24. Maii a. c. sub Num 1975/33. respondit: negative. Igitur ii sacerdotes, qui propter adscriptio- nem piis associationibus (Unio Apostolica, Unio Cleri, ACM, Sacerdotum Adoratorum etc.) memoratis facultatibus gaudebant, post decretum minime illas amittunt, quia „leges respiciunt futura, non praeterita, nisi nominatim in eis de praeteritis caveatur" (can. 10.) — Post 1. Aprilis a. c. autem quicumque talibus associationibus adscribitur, non propterea ornatur supra dictis facultatibus, sed eas per tramitem Curiae eppalis directe a S. Paenitentiaria postulare debet. Suboticae, die 26. septembris a. 1933. Protocollum signatum in consultatione die 24. Octobris a. 1933. in Domo Sacerdotum habita. Praesentes erant: A. R D. Franciscus Tamás, decanus, consultor parochus St. Kanji- žaensis ad Stum Paulum, moderator U. C. S , Rev. D. Paulus Bešlić, perceptor 0. R. qua referens, Rev. D. Michael Haltmayer, vic. coop. Suboticaensis ad Stam Theresiam, sodales Commissionis Unionis Cleri Subsidiariae. Hospes erat A. R. D. Mchael Werner, judex prosyno- dalis, parochus Martonošensis. Absens fuit A. R. D. Benjaminus Hegedűs, parochus Suboticaensis ad Stum Georgium sodalis C. U. C. S., qui se excusavit. 1. Praeses consultationis loco Rev. D. Francisci Léh abdispositi directoris cancellariae parochialis eccl. Stae Theresiae vic. cooperatorem seniorem Suboticaensem ad Stam Theresiam: Rev. D. Michaelem Haltmayer vocavit ad consultandum, qui in coetu adfuit. 2. Commissio audita relatione Rev. D. Referentis eam ad notitiam sumit. Restantiam Cleri circa 75,000'— den. per viam 0. R. incassare curavit. 3. Preces sodalium U. C. S. pertractabantur, onera damnificatorum relaxaverunt vel distulerunt. 4 Confecta est praeliminatio rationum pro anno 1934. et proponuntur Coetui Consultorum: A. R. D. Antonio Fáncsy em. parocho titulo pensionis . . 3,600'— Den. A. R D. Antonio Fáncsy em. parocho titulo subsidii . . 14,400'— A. R. D. Ludovico Pósch infirmo parocho titulo subsidii . . 18,000’— A. R. D. Paulo Vidaković dr. infirmosacerdotititulo subsidii 6,000'— Restantia censuum pro mutuo elargito .................................. 7.553'— Ad non praevisa ................... 3,000— „ Indigentiarum U. C. S. summa 52,553— Den. 5. Relationes et preces parochorum Distr. B. Topolaensis lectae sunt et Commissio eas Coetui Consultorum ad dijudicandum substernit. 6. Ratio praestandi in eadem proportione ac anno priore statuitur. Quibus pertractatis praesidens moderator consultandi finem fecit. Bešlić Paulus m. p., Tamás Franciscus m. p., notarius U. C. S.-ae. moderator U. C. S.-ae. Libelli, quos Adm, R. D. Joseph Negele, administrator in Crvenka composuit et ecclesiastica approbatione edidit: „Die Heilige Stunde" et „Jesuherz und Kinderherz" clero populoque commendantur. Suboticae, die 30. julii a. 1933. Nr. 3995. De clausulis: i „Visitandi ec- clesiam“ et 1 „precandi • ad mentem S. Pon- . tificis*. Nr. 3920. Dubium de facultatibus sacerdotum indulgentias adnectendi solutum. Nr. 3998. Protocollum Commissionis U.-C.-S.-ae. Nr. 2762. Libelli commendantur.