Bács megyei püspöki körlevelek, 1933

- 17 ­Nr. 2750. Educatio cleri pro anno 1933134 V In Coetu Consultorum die 5. julii in Su­botica absoluto negotia seminarii pertractabantur, Exc. Ordinarius in suo proemio statum seminarii difficilem demonstrat, in quem educa­tio cleri perito dominio in Bač devemt. Exc. D. Archiepiscopus Colocensis etenim actionem movit in Hag ad bona mensae Aeppalis recu­peranda et pro agraria lege resartionem postu­labat. Gubernium Jugoslaviae these ejus agnita, agros in Bač proprium civis extranei esse declara­vit et hinc ex lege patria silvae pro bono rei publi­cae conspoliatae sunt et s. d. maximum —- 873 jug -ad liberam dispositionem relictum est Aeppo Colocensi, qui agros iliico tanto aere alieno one­ravit quod pretium agrorum superet Hinc domi­nium desiit pro dioecesi existere, nec. ab eo qu­idquam pro seminario dein exspectari poterit. Educatio cleri totaliter curae cleri dioe- cesani remansit. Vi hac majori cogente in consilium venit, ut educatio cleri ad ordinarium numerum redigeretur, et alumni gymnasiales sumptus omnes solvere, theologi vero 300 de­narios per mensem pendere debeant. Decretum hoc solum pro anno scholari 1933 /1934. valebit. Clerus dioecesanus specialibus litteris de rei statu edocetur. In sequelam hujus decreti foret ut ad studia sua illi alumni revertantur, quorum sustentationem officium parochiale loci in tutum reddere poterit. Quamobrem parochi statim cum parentibus alum­norum et primoribus communitatis catholicae not­um faciant statum rei Ordinarioque referant, quo­modo sustentationi alumnorum provisuri sint. Parochi primo curam habeant, ut accessus denariorum accurate et quam prius ad OR submittatur; praeterea officialibus parochialibus facultas conceditur auxilium ex qualiber cassa officiosa vel devotionali conferendi. Officio Rationum vero facultas ex consulto hu­jus Coetus committitur ut ad rationem Fundi semi­narii peculio commassato adinstarmutuiuti possit, servato jure proprietatis singularum parochiarum totaque dioecesi hoc debito in solidum onerata. Ex scholaribus fundis scholarum confessio- nalium Fundus Institutionis Dioecesanus (F. I. D.) constituendus proponitur, de quo tamen decisio ad sequentem sessionem Consultorum differtur; in- terim autem fundi concernentesconsignandierunt. In adsciscendis alumnis in conspectu ha­bendae sunt indigentiae dioecesis tam quoad numerum stationum capellanialium, quam ad rationem linguarum nationalium. Ad disciplinam ss. theologiae unus, ad cursum gymnasii vero tres alumni assumpti sunt, sub praefatis conditionibus. Anno sequenti scholari 40 alumni in cursu gymnasiali et in disciplina ss. theologiae vero 87 clerici educabuntur. Suboticae, die 5. julii a. 1933. Moderator Minoriticae Provinciae Croaticae a S. Sede imploravit, ut Conventus Subotica, ad memoratam provinciam pertinens ab admi- nistratione parochiae s. Michaelis in Subotica exoneretur ac ipsa parochia Administraturae Apostolicae Bačiensi redderetur. Sacra Congregatio Concilii, attentis, quae ab Ordinario circa renuntiationem Patrum 0 F. M parochiae S. Michaelis in Subotica exposita sunt. Eidem opportunas facultates ddto 14. április a. 1933. Nr. 2841/1933 tribuit, praedictam re- signationem acceptandi, prout in relativa con­ventione statutum est, ad effectum committendi clero saeculari parochiam de qua supra. Ordinarius Administraturae Apostolicae Ba- čiensis, facultate hac a S. Sede obtenta resig- nationem a Patribus 0. F. M. oblatam accep­tavit et per decretum suum ddto 15. julii a. 1933. sub nro. 2500/1933. emanatum declaravit, fore, ut jurisdictio circa administrationem pa­rochiae iisdem elargita, die 1. augusti a c. fi­nem caperet et parocho S Teresiae restitueretur. Minister Provincialis Provinciae Croaticae ss Cyrilli i Methodii in suo responso ddto 27. VII. a. 1933. sub nro. 490/1933. exsecutioni ejusdem assensit et actus traditionis secundum conventionem praevie approbatam die 1. augusti a, c. effectui traditus, est Ordinarius subsignatus Provinciae 0. F. M. ejusque venerabilibus patribus pro cooperatione hucusque praestita gratias quam maximas agit ulterioremque pro animarum salute collabora- tionem petit. Suboticae, die 1. augusti a. 1933. Parochia S. Michaelis in Subotica de qua supra sub nro. 2685/1933. actum est, anno 1920. decreto Exc Archiepiscopi Colocensis 4044. ex regione s. Teresiae parochiae (Litt. Cire. a. 1920. p. 19) ejusque regio praesentibus ad pa­rochiam s. Teresiae rejungitur et jurisdictio circa eandem parocho s. Teresiae restituitur. Territorium praefatum in quinque partes divi­sum est et totidem vicariae erectae sunt et quidem: Cire. VII. cum Domo Sororum de Domina Nostra sub ejusdem nomine; Cire. VIII. sub titulo et protectione s. Petri apóst.; Vineae occidentales et orientales cum oratorio s. Crucis; Cire. IX., X et XI. et Radanovac cum oratorio Jesu Operarii; Balneae Palić et Mala Tompa cum capella B. M. V. Visitantis. Administrationi Vicariarum per translatio­nem cooperatorum provisum est, sustentationi vero horum proventus beneficii parochiae de supra inservient. Suboticae, die 3. augusti a. 1933. Nr. 2685. Renuntiatio Franciscanorum de parochia. Nr. 2745. Reiunctio parochiae S. Michaelis ad St. Teresiam.

Next

/
Oldalképek
Tartalom