Bács megyei püspöki körlevelek, 1933
- 13 non posse, ad mentem Cod. I. C. can 1063, § 1, sub poena excommunicationis latae sententiae Ordinario reservatae a parte catholica incurrendae iuxta can. 2319, § 1, n. 1° stricte cae- teroquin servatis quae de parochi in casu agendi ratione statuta sunt in can. 1063, § 2. Quod si partes actu in concubinatu vivant, provideatur opportunis modis ut scandalum, si adsit, removeatur et pars catholica ad gratiam Dei recipiendam rite disponatur, praevia eius absolutione ab excommunicatione contrecta, si forte matrimonium attentatum fuerit coram ministro acatholico, eique impositis congruis poenitentiis salutaribus. 2.° Sanandi in radice matrimonia attentata coram officiali civili vel ministro acatholico a suis subditis, etiam extra territorium, aut non subditis, intra limites proprii territorii, cum impedimento mixtae religionis aut disparitatis cultus, dummodo consensus in utroque con- iugum perseveret, isque legitime renovari non possit, sive quia pars acatholica de invaliditate matrimonii moneri nequeat sine periculo gravis damni aut incommodi a catholico coniuge subeundi; sive quia pars acatholica ad renovandum coram Ecclesia matrimonialem consensum, aut ad cautiones praestandas, ad praescriptum Cod. I C can. 1061, §. 2. ullo modo induci nequeat; exceptis casibus: l.° in quo pars acatholica adversatur baptismo vel catholicae educationi prolis utriusque sexus natae vel nasciturae; 2. ° in quo ante attentatum matrimonium, sive privatim sive per publicum actum, partes se obstrinxerunt educationi non catholicae prolis, uti supra: dummodo aliud non obstet canonicum impedimentum dirimens, super quo Ipse dispensandi aut sanandi facultate non polleat. Ipse autem R. P. D. Episcopus serio moneat partem catholicam de gravissimo patrato scelere, salutares ei poenitentias imponat et, si causus ferat, eam ab excommunicatione absolvat iuxta Cod. I. C. can 2319, § 1, n. l.° simul- que declaret ob sanationis gratiam a se acceptatam, matrimonium effectum esse validum, legitimum et indissolubile iure divino el prolem forte susceptam vel suscipiendam legitimam esse: eique insuper gravibus verbis in mentem revocet obligationem, qua semper tenetur, pro viribus tutandi baptismum et educationem universae prolis utriusque, in catholicae religionis sanctitate et prudenter curandi conversionem coniugis ad fidem catholicam. Cum autem de matrimonii validitate et prolis legitimatione in foro externo constare debeat, R. P. D. Episcopus mandet ut singulis vicibus documentum sanationis cum attestatione peractae executionis diligenter custodiatur in Curia locali, nec non curet, nisi pro sua prudentia aliter iudicaverit, ut in libro baptizatorum paroeciae, ubi pars catholica baptismum recepit transcribatur notitia sanationis matrimonii, de quo actum est, cum adnotatione diei et anni Mens autem est S. Officii ut Episcopus facultatem per se ipse personaliter exerceat, scilicet nemini subdeleget. ADNOTANDA.0 In singulis praefaiis sive dispensationibus concedendis, Episcopus vel Ordinarius expressam faciat mentionem Aposio- licae delegationis (Cod. I. C. can. 1057). 2.° Ordinarius in fine cuiuslibet anni referat ad S. Congregationem S. Officii de numero et specie dispensationum vigore praesentis Indulti elargitarum. N. 4605/33. Sacra Congregatio Concilii. Beatissime Pater, Ordinarius Bačien, perdurantibus iisdem causis. a Sanctitate Vestra humiliter postulat ut sibi prorogetur indultum iampridem concessum per rescriptum S. Congregationis Concilii diei 26. januarii 1928 circa abstinentiam et jejunium. Sacra Congregatio Concilii, attentis expositis, petitam prorogationem, in terminis et forma praecedentis rescripti, benigne impertita est ad aliud quinquennium. Datum Romae, die 23. Maii 1933. J. Card. Serafini J. Benna, praefectus. Secretarius. Prot. N. 4688/33. Sacra Congregatio Concilii. Beatissime Pater, Ordinarius Bačien ad pedes S. V. provolutus humillime petit facultatem permittendi, ut in sua dioecesi praeceptum Communionis paschalis adimpleri possit: 1° a dominica prima Quadragesimae; 2° tempore Adventus usque ad finem decembris eiusdem anni; 3° occasione Missionum, exercitiorum spiritualium et aliarum devotionum publicarum, juxta judicium Ordinarii, toto anni tempore. Ratio petitionis constat in eo, quod in regione huius Administraturae maxima ex parte agricolae habitant, qui obligationi eidem tempore hiemali melius satagere possunt. Sacra Congregatio Concilii, attentis expositis ab Ordinario Bačien, eidem benigne tribuit facultates iuxta preces in omnibus, per quinquennium. Datum Roma die 26. maii 1933. J. Card. Serafini J. Benna, praefectus. Secretarius. Nr. 2697. Indultum circa abstinentiam et ieiunium. Nr. 1791. Communio paschalis.