Bács megyei püspöki körlevelek, 1932
2 Nonus jam annus adminisirationis aposto- licae ad finem vergit, quo tempore secunda jam vice confertur sacramentum s. Confirmationis Breve tamen tempus, quo Ordinarius in singulis parochiis commoratur, non patitur, ut simul et Visitatio Canonica formalis cum omnibus lustrationibus ad tramitem Can. 343—345 requisitis absolvatur. Dioecesi in futuro vero proderit, si foret ut novis adjunctis procedentibus, status qui nunc est, documentis fide dignis descriptus asservetur. Ut vero Visitationes Canonicae in acta rite referri queant, documenta accludenda jam praevie praeparari debent. Actis VisitationisCanonicae adnectuntur compendia, in quibus describuntur: 1. ecclesia loci et cultus divinus, 2. piae fundationes, cruces et capellae, 3. populus fidelis ejusque mores, 4. personae ministrique ecclesiae, eorum- que sustentatio, 5. beneficium et bona ecclesiastica, 6. instructiones, pretiosa ac utensilia ecclesiae. Quae cum paucis rite confici non possint, exaratio eorum per tres annos disponetur. Conspectus lingua latina concipiendi et a Decano praevie revidendi sunt. Omnia, quae ad Visitationem Canonicam spectant, in tribus exemplis decore describantur vel daktylogra- phice excutiantur. Forma actorum, quae Visitationi Canonicae accludentur, eadem esse debet, qua Litterae Circulares utuntur: quadrata in ambitu 24/31 cm. Loco thematum theologicorum quotannis duo compendia exarentur, et ad consignationem tenentur parochi et administratores etiam sexagenarii et vicarii, qui ecclesiam et campum muneris proprium habent. Interim ceteri sacerdotes praescriptis thematibus theologicis exarandis incumbunt. Cum documenta, quae ad obventiones parochorum spectant, per legale testimonium recognosci debeant, accurent parochi, ut ea in originali conceptu vel versioné in lingua status exarentur. Quo in sensu pro anno currente 1932. themata, quae sequuntur praescribuntur. Semestri I. 1. De ecclesia loci et cultu divino. Ad formam documenti ut superius, quod Canonicae Visitationi accludi possit, a rectoribus ecclesiarum describatur ecclesia parochialis eodem pio tenore et ambitu sicuti tres lectiones II. Nocturni Officii in Dedicatione Ecclesiae dispositae sunt. In prima parte quasi lectione consignanda est historia ecclesiae ejusque architectura, et si quae habentur insignes reliquiae vel effigies ab antiquitate in ea veneratae. In secunda parte mentio fiat cultus divini et festorum principalis patroni vel tituli et patronorum communitatis secundariorum aliorumque festorum dierum, in parochia solemnium. In tertia parte memorantur associetates religiosae quae in hac ecclesia suas peragunt devotiones. V. gr, Societates Rosarii, Ss. Cordis, III. Ord. s. Francisci, Scapularis, s. Caeciliae etc. 2. Edoceantur lectores, quomodo doctrina Christi ad publicum ordinem, qui in Europa nunc praevalet, socialem, statuendum et servandum concurrat. Semestri 11. 3. Relatio de piis fundationibus exaranda est in forma quae ActisVisitetionis Canonicae adnecti poterit, ut superius describitur. Consignantur missae fundatae in cumulo juxta numerum et summas. Heic adnumerantur: capellae, oratoria, cruces, imagines quae publice venerantur, una cum devotionibus, quae in eis referri solent; coemeteria cum jure proprietatis et charactere religioso; monasteria et scholae. 4. Agatur iterum de malo, quod in regione nostra in dies irrepit et orthodoxiae fidei catholicae maxime imminet: de mixtis matrimoniis, quomodo fideles ab eis absterreantur. Prae oculis habeatur matrimonium, quod coram civili officiali et sine dispensatione ab impedimento mixtae religionis post a. 1918. attentatum est. Pars acatholica baptismo et catholicae educationi prolis utriusque sexus natae vel nasciturae adversatur. Ante attentatum matrimonium per publicum actum partes se obstrinxerunt educationi prolis non catholicae, vel, quod idem est, ex dispositione legis civilis, parentes matrimonium mixtum attentantes tunc quoque proles alterius sexus nascituras acatholicae educationi obstrinxisse dicendi sunt, quando ante civilem actum de prolibus nascituris coram competente officio civili nihil decernunt. Intentio parentum a posteriore expressa minime obstat, quominus proles nasciturae a legibus scholaribus ad exercitia religiosa alterius confessionis compellantur. In hoc rerum stadio pars catholica de materna ecclesiae indulgentia confidens et poenitens parochum adit, ut praemissis non mutatis et sub lege civili permanens, absolutionem accipiat. Parochus casum ad Ordinarium referens an aliud exspectare possit quam decretum: concubinarii habeantur, nec absolvi poterunt, donec in concubinatu vixerint? Suboticae, die 30. januarii a. 1932. Ludovicus Budanović Episcopus, Apostolicus Bačiensis Administrator. Themata theologica exaranda. Nr. 560.